admonitus igitur ut quiesceret auget insolentiam, acerbat flagitium. quid igitur sibi uult quod ait: eamus in campum nisi quia locus nudus gignentium eligitur parricidio? ubi enim frater habebat occidi nisi ubi fructus deesset? tamquam praesagiens natura tanti sceleris loco germina denegauerat, quia non conueniebat ut idem solum et contagia parricidalis sanguinis reciperet praeter naturam et fructus secundum naturam germinaret. merito ipse dicit: eamus in campum, non dicit: eamus in paradisum, ubi poma florent, non in aliquem cultum et fructiferum locum. ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse nec penes eos fructum manere qui tantae impietati praebuerint officium. nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain, qui uidetur ueritus, ne largior boni terra prouentus triste facinus inpediret et liberalitatis adsuetudine genitalis, qua facit sibi fetus et fructus uarios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu uel muta specie sui fraternum reuocaret affectum. latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter quasi erubescens consciam, parricida terrarum fecunditatem. quomodo enim poterat communis partus uidere consortia qui consortem sui sanguinis trucidabat? Ioseph in lacum mittitur siccum, Amnon intra domum occiditur. iustum igitur natura est inpertita iudicium ea loca, in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote priuando, ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum. propter scelus igitur hominum et ipsa elementa damnantur. denique Dauid montibus, in quibus Ionatha cum patre interemptus est, perpetuae poenam sterilitatis optauit dicens: montes qui estis in Gelbue, neque ros neque pluuia cadat super uos, montes mortis! Nunc consideremus qua ratione interrogauit deus Cain ubi esset frater suus, quasi nesciret occisum. sed quod ad scientiam dei spectat, negantem arguit et infitianti quasi sciens respondit: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, quod autem ad rationem profundam adtinet, peccantes admonet paenitentiae; confessio enim poenarum conpendium est. inde in iudiciis saecularibus inpositi eculeo torquentur negantes. et quaedam tangit iudicem miseratio confitentis. est quaedam in peccatis uerecundia et paenitentiae portio crimen fateri nec deriuare culpam, sed recognoscere. mitigat iudicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium. uult te prouocare ad ueniam deus, uult de se sperari indulgentiam, uult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae. nam qui peccatum suum ad quandam referunt, ut gentiles adserunt, decreti aut operis sui necessitatem diuina arguere uidentur, quasi ipsorum uis causa peccati sit; qui enim necessitate aliqua coactus occiderit quasi inuitus occidit. ea uero quae a nobis sunt excusationem non habent, quae autem praeter nos sunt excusabilia sunt. sed quanto grauius peccato ipso ad deum referre quod feceris et reatus tui inuidiam transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae. perpende autem parricidae responsionem. nescio inquit; numquid custos fratris mei ego sum? etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia, si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis. quem enim magis quam fratrem seruare debuerat? sed quomodo germanitatis seruaret officium qui necessitudinis non agnouisset affectum? aut qui fieri posset, ut naturae oboedientiam deferret qui deo reuerentiam non exhiberet? negat primum quasi apud ignorantem, recusat fraternae munus custodiae quasi exsors naturae, declinat iudicem quasi liber arbitrii. quid miraris si pietatem non agnouit qui non agnouit auctorem? et ideo doceris hac serie scripturarum fidem esse radicem uirtutum omnium. unde et apostolus ait quia fundamentum nostrum Christus est et quicquid supra hoc fundamentum aedificaueris hoc solum ad operis tui fructum et uirtutis proficere mercedem. congrue igitur respondit dominus tam inprudenter neganti dicens: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, hoc est: 'cur nescis ubi est frater tuus? soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit. an quia parentes tui accusatores esse non possunt? nolo enim ut ea necessitudo quae est auctor salutis fiat auctor periculi, in te solo leges suas natura amiserit. ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent? sed eo maior est condemnatio tua. nam si cara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere. sed si me testem abnuis et refugis arbitrum, uox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat. illa te maiore auctoritate arguit quam si frater uiueret. soli eratis: quis eum potuit alter occidere? si accusas parentes, parricidam probas. potuit fratrem occidere qui non parcit parentibus, potuit parricida esse qui de parricidis se ortum probare desiderat. et bene ait: uox sanguinis clamat, non frater clamat, hoc est innocentiam et gratiam germanitatis etiam in ipsa morte seruat, non accusat frater, ne uideatur parricida, non accusat uox ipsius, non anima eius, sed accusat uox sanguinis, quem ipse fudisti. tuum te ergo facinus, non frater accusat.' simul querella criminoso adimitur. non potest de alieno testimonio queri qui crimen proprio facinore confitetur. minor est sermo quam factum. est tamen etiam terra testis, quae cepit sanguinem.