bene ait: tu princeps es illius. etenim inpietas mater quaedam est delictorum, et qui grauiora peccauerit in cetera facile prolabitur. quomodo enim potest ab humanis temperare qui diuina uiolauit et hominibus bonus esse qui deum laesit? atrociorem igitur scelerum reatum uitia reliqua secuntur, quoniam quo flagitiosa propenderint eo inclinant cetera. tu ergo princeps operis tui, tu dux criminis. non te inuitum, non inprudentem error adtraxit, sed uoluntarius reus iudicio, non lapsu fecisti dolum, quo te diuinae iniuriae reum ipse conuincis.