Superest ut de continua et iugi oratione dicamus, quod inmorari nos et uacare orationi oportet. pernoctabat dominus in oratione, non ut sibi prodesset, sed ut nos doceret. frequens enim oratio quandam operatur disciplinam orandi, quia ipse usus docibiles dei facit, indocibiles neglegentia. bona igitur exercitatio. denique corporis uirtus exercitatione augetur frequenti, at inexercitata minuitur et labitur; plurimi enim exercitii dissuetudine etiam naturalem dissoluere uirtutem. similiter animae fortitudo exercitationis adsiduitate solidatur, ut labor ipse disciplinae sit non oneri futurus, sed usui. hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa adtritus meditatione ac politus cor hominis sicut illud caeleste manna confirmet. quod non otiose tritum ac politum accepimus, eo quod caelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus toto animo et corde uersantes, ut sucus ille spiritalis cibi in omnes. se uenas animae diffundat. ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis deuotionis ableget et spiritu ferueat et congrua distinctione teneatur mensura legitimae diuisionis, et assiduitas conmendet gratiam, tunc fit illud pingue et tamquam adipale precationis genus, de quo dicit propheta: inpinguasti in oleo caput meum. sicut enim agni multo lacte pinguescunt et sicut oues bene pastae adipe nitent, ita apostolico suco pasta fidelium pinguescit oratio.