Superest ut de continua et iugi oratione dicamus, quod inmorari nos et uacare orationi oportet. pernoctabat dominus in oratione, non ut sibi prodesset, sed ut nos doceret. frequens enim oratio quandam operatur disciplinam orandi, quia ipse usus docibiles dei facit, indocibiles neglegentia. bona igitur exercitatio. denique corporis uirtus exercitatione augetur frequenti, at inexercitata minuitur et labitur; plurimi enim exercitii dissuetudine etiam naturalem dissoluere uirtutem. similiter animae fortitudo exercitationis adsiduitate solidatur, ut labor ipse disciplinae sit non oneri futurus, sed usui. hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa adtritus meditatione ac politus cor hominis sicut illud caeleste manna confirmet. quod non otiose tritum ac politum accepimus, eo quod caelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus toto animo et corde uersantes, ut sucus ille spiritalis cibi in omnes. se uenas animae diffundat. ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis deuotionis ableget et spiritu ferueat et congrua distinctione teneatur mensura legitimae diuisionis, et assiduitas conmendet gratiam, tunc fit illud pingue et tamquam adipale precationis genus, de quo dicit propheta: inpinguasti in oleo caput meum. sicut enim agni multo lacte pinguescunt et sicut oues bene pastae adipe nitent, ita apostolico suco pasta fidelium pinguescit oratio. horum si desit aliquid quae supra diximus, sacrificium non probatur. ideoque dictum est ad Cain: si recte offeras, non recte autem diuidas namque mundus ipse distincte factus legitur, cum esset ante incomposita pars eius, quia terra erat inuisibilis et inconposita. nempe lux primum facta est et uocauit deus lucem et separauit deus inter lucem et tenebras et uocatae sunt tenebrae nox. et per ordinem singula quod facta sint legimus, caelum, terra, ligna fructifera, animalia diuersa. distributa autem sunt leuiora superioribus, ut aer et ignis et grauiora inferioribus, hoc est aqua et terra. utique simul omnia fieri iubere potuit deus, sed distinctionem seruare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis et maxime in uicissitudinibus gratiarum, in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed conmendare quod reddas. nam si quis debitum soluat et in referendo faciat iniuriam creditori, intolerabilius est utique quam non reddidisse quod debebat. non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis et qua- litas consideratur et affectus. recte igitur optulit, quia oblatio insigne deuotionis et indicium gratiarum est, sed non recte diuisit, quia ante omnia deo debuit deferre primitias, ut a gratia inchoaret auctoris. etenim diuisionis hic ordo est, ut prima secundis, non primis secunda praecurrant et caelestia terrenis, non terrena caelestibus praeferantur. Sed quia Cain confudit hunc ordinem, dicitur ei: peccasti; quiesce. omnia docet deus, primum ne pecces, ut in Adam monuit, secundo, si peccaueris, quiescas, ut in Cain doceris. erubescere enim debemus et condemnare peccatum, non defendere, quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur, et silendo corrigimur, contentione prolabimur. sit saltim uerecundia, ubi non est absolutio. inde illud: iustus in exordio sermonis accusator est sui. et iterum alibi ab ipso domino dictum legimus: dic iniquitates tuas, ut iustificeris. quanta pudoris gratia, ut iustitiam teneat uerecundia, quam culpae reatus abstulerit! ideo autem ait: quiesce, quoniam non habes quod excuses. culpae ipsius ad te conuersio est. non enim frater ei addicitur, sed error adscribitur, cuius ipse sibi auctor est. in te inquit reuertitur crimen, quod a te coepit. non habes in quo necessitatem magis quam mentem tuam arguas. in te retorquetur inprobitas tua, tu princeps es illius. bene ait: tu princeps es illius. etenim inpietas mater quaedam est delictorum, et qui grauiora peccauerit in cetera facile prolabitur. quomodo enim potest ab humanis temperare qui diuina uiolauit et hominibus bonus esse qui deum laesit? atrociorem igitur scelerum reatum uitia reliqua secuntur, quoniam quo flagitiosa propenderint eo inclinant cetera. tu ergo princeps operis tui, tu dux criminis. non te inuitum, non inprudentem error adtraxit, sed uoluntarius reus iudicio, non lapsu fecisti dolum, quo te diuinae iniuriae reum ipse conuincis.