Si autem offeres sacrificium de primitiuis ouibus, frixum in igne, frixum pingue, offeres sacrificium primitiuorum, sicut scriptum est, quod significat fidem tuam uelut igni probatam esse debere et sancto feruentem spiritu. denique coxit lentem Iacob et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides. hic ergo robustus et uiuidus augebatur, ille autem qui cibum suum coquere nesciebat fatigatus atque deficiens defluebat. uratur igitur uerbo domini sicut igne uirtus animae tuae. uide ustum Ioseph, sicut scriptum est: eloquium domini ussit eum. torreatur fides tua sicut spicae messium; tunc enim maturitatem fructuum praeferunt, cum eas primo solis processu tempora aestiua torruerint. sermo igitur plurimus scripturarum animam confirmat et quodam spiritalis gratiae colorat uapore, rationabilia quoque inuenta conroborat dissoluitque omnem uim inrationabilium passionum. ideoque Esau laxatis uirtutis suae nexibus dissolutus est, illi autem qui succincti lumbos non crudum neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere iubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo pede- stri itinere maria transfretarunt. in euangelio quoque assos pisces dominus Iesus manducabat, sicut scriptum est, in quo plenitudo sancti spiritus redundabat. et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Iacob quasi inhabilem sibi donauit infirmo.