quattuor enim genera sunt quibus sacrificia commendabantur: si aut noua nouorum essent aut frixa aut diuisa aut continua. noua nouorum primo tempore anni, quae specie in primogenitis fructibus aestimabantur; nunc autem reuelatum est eos significari qui per baptismatis sacramenta renouantur. hoc est enim uere sacrificium primitiuum, quando unusquisque se offert hostiam, a se incipit, ut postea munus suum possit offerre. noua igitur fides renouatorum, ualida, pubescens, incrementum uirtutis adquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida et uigore ignaua apta sacrificio est, quae pullulet quodam uirenti germine sapientiae et iuuenali diuinae cognitionis feruore pubescat, habeat tamen sucum doctrinae ueteris; sicut enim noui ita et ueteris testamenti debet doctrina concurrere, quia scriptum est: manducate uetera ueterum et uetera a facie nouorum auferte. cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum 〈libris〉 oracula. tali sagina mens pascatur interior, sed iam non species agni sit, sed ueritas corporis Christi, non legis umbra praestringat oculos, sed aperte dominicae gratia passionis, splendor resurrectionis aciem mentis inluminet.