Nunc consideremus quid sit quod ait dominus: si recte offeras, non recte autem diuidas, peccasti; quiesce. quod indicium est deum non muneribus oblatis placari, sed offerentis affectu. denique condemnati oblator muneris Cain pro conscientia insincerae oblationis intellexit deo suum sacrificium non probatum et tristis est factus. quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur uelutque infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicuius uel studia uel opera deo 〈non〉 inprobantur. tristitia igitur Cain conscientiae testimonium, repulsae indicium est. et quia optulit munus, tamen quia non recte et iure diuisit, culpam incidit. quattuor enim genera sunt quibus sacrificia commendabantur: si aut noua nouorum essent aut frixa aut diuisa aut continua. noua nouorum primo tempore anni, quae specie in primogenitis fructibus aestimabantur; nunc autem reuelatum est eos significari qui per baptismatis sacramenta renouantur. hoc est enim uere sacrificium primitiuum, quando unusquisque se offert hostiam, a se incipit, ut postea munus suum possit offerre. noua igitur fides renouatorum, ualida, pubescens, incrementum uirtutis adquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida et uigore ignaua apta sacrificio est, quae pullulet quodam uirenti germine sapientiae et iuuenali diuinae cognitionis feruore pubescat, habeat tamen sucum doctrinae ueteris; sicut enim noui ita et ueteris testamenti debet doctrina concurrere, quia scriptum est: manducate uetera ueterum et uetera a facie nouorum auferte. cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum 〈libris〉 oracula. tali sagina mens pascatur interior, sed iam non species agni sit, sed ueritas corporis Christi, non legis umbra praestringat oculos, sed aperte dominicae gratia passionis, splendor resurrectionis aciem mentis inluminet. Si autem offeres sacrificium de primitiuis ouibus, frixum in igne, frixum pingue, offeres sacrificium primitiuorum, sicut scriptum est, quod significat fidem tuam uelut igni probatam esse debere et sancto feruentem spiritu. denique coxit lentem Iacob et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides. hic ergo robustus et uiuidus augebatur, ille autem qui cibum suum coquere nesciebat fatigatus atque deficiens defluebat. uratur igitur uerbo domini sicut igne uirtus animae tuae. uide ustum Ioseph, sicut scriptum est: eloquium domini ussit eum. torreatur fides tua sicut spicae messium; tunc enim maturitatem fructuum praeferunt, cum eas primo solis processu tempora aestiua torruerint. sermo igitur plurimus scripturarum animam confirmat et quodam spiritalis gratiae colorat uapore, rationabilia quoque inuenta conroborat dissoluitque omnem uim inrationabilium passionum. ideoque Esau laxatis uirtutis suae nexibus dissolutus est, illi autem qui succincti lumbos non crudum neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere iubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo pede- stri itinere maria transfretarunt. in euangelio quoque assos pisces dominus Iesus manducabat, sicut scriptum est, in quo plenitudo sancti spiritus redundabat. et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Iacob quasi inhabilem sibi donauit infirmo. oblationem autem atque orationem oportet non confusam esse, sed conpetenti diuisione distinctam. in omni enim confusione melior distinctio, multo magis in oratione atque oblatione, quae nisi certas diuisiones habeat, fit obscurior. ideoque hostiae plerumque membra lex diuidi iubet et holocausta offerri, ut sine admixtione et operimento atque nudum sacrificium sit, eo quod nuda atque omnibus exuta inuolucris debeat fides nostra feruere, ne uagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat. deinde in partes diuidatur congruas. uirtus enim genus est, quae diuiditur in plurimae species; sed principales quattuor sunt, prudentia temperantia fortitudo iustitia. redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem dei et ueritatem fidei, redoleat temperantiam, quam etiam a coniugibus exigendam putauit apostolus dicens: nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi, et lex castificatos ante hesternum et nudiustertianum diem ad sacrificium accedere iubet. fortitudinem teneat oratio, ut nullo interpoletur metu, nulla lassitudine deficiat; tunc enim debet esse intentio ad precandum robustior, cum urguemur aduersis. iustitiam custodiat precatio, quam si tenuisset Iudas, non in peccatum facta esset eius oratio. quando enim magis ab iniustis operibus ac studiis abstinere debemus quam tunc quando dei iustitiam precamur? et ideo dominus, ut cordi nobis esset iustitia, beati inquit qui persecutionem patiuntur propter iustitiam; ipsorum est regnum caelorum. haec defuit Iudae; nam si adfuisset, non tradidisset dominum, non prodidisset magistrum. defuit sacrificio etiam Cain istius, qui si tenuisset iustitiam, domino debuit primitiua munera, non posteriora deferre. defuit itaque ei diuisio, ideoque responsum ait: si recte offeras, non recte autem diuidas, peccasti; quiesce. uides quantum sit uitii. ubi deest diuisio, ibi totum sacrificium refutatur.