diximus de primogenitis, dicamus etiam de adipibus, de quibus satis docet Dauid dicens: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. et supra ait: et holocaustum tuum pingue fiat, hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum et quodam pabulo fidei ac deuotionis uerbique caelestis uberiore alimonia saginatum. frequenter pingue opus dicimus quod spissum et operosum uelimus intellegi et opima hostia praedicatur quae non sit tenuis et exilis. unde et sacrificium pingue recte nuncupamus, quod opimum cupimus declarare. sed etiam illud documento est quod pingues uaccae prophetica interpretatione annis fertilibus comparatae sunt.