Ideo ergo primogenitos et redemptores ceterorum Leuitas Moyses appellauit, quod maturioris et utilis sententiae uiri altero senectutem quandam animae praeferant, altero redemptionem conferant. unde et ciuitates Leuitarum in ueteri testamento redemptrices significauit Moyses, quia is qui confugit ad eam animam, in qua habitat dei uerbum, quae urbis modo munita atque uallata sit, perpetuam libertatem adquirit sibi. sicut enim in ciuitatibus Leuitarum erat poenarum remissio, ut si quis ad eas confugeret, qui non uoluntariam necem hominis admiserat, nulli eum occidere liceret intra urbes dumtaxat positum Leuitarum, ita quem peccati proprii paenitet, quod aut inprudenter aut inuitus admisit, si Leuitarum adhaereat incolatui et ab his praeceptoribus, qui dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.