Pretium nostrum sanguis est Christi. unde et apostolus Petrus ait: non auro uel argento redempti estis, sed pretioso sanguine. et Paulus dicit: pretio empti estis; nolite effici serui hominum. unde non otiose mirantur in euangelio quod pullum asinae sederit dominus Iesus, quia populus gentilis coepit esse Christi hostia, qui secundum legem habebatur inmundus. unde et de Leuitis scriptum est quod sint redemptiones eorum, eo quod et sanctitate uitae suae et oratione peccata plebis leuarent. in quibus figura agni praecessit mysteriis uerum Leuitem uenturum, qui proprii corporis passione tolleret peccatum mundi. Leuites significatur 'susceptus pro me' uel 'ipse mihi leuis'. ipse perfectae uirtutis habet inpertiendae populo sanitatis indicium. ipse ergo qui pro salute uniuersorum expectatus aduenit pro me utero editus uirginali, pro me oblatus, pro me gustauit mortem, pro me resurrexit. in quo omnium hominum suscepta redemptio, adsumpta est resurrectio. ipse est uerus Leuites, ut nos Leuitas faceret adhaerere deo, ipsi continuas preces fundere, de ipso salutem sperare, fugere terrena, negotia, in dei possessione numerari, sicut scriptum est: domine, posside nos. ea est enim sola possessio, quae nullis obnoxia tempestatibus perpetuae gratiae ferat fructus. redemptor Leuites est, quia uir sapiens redemptio insipientis est, qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fouet et quaedam adspergit solidiori menti prudentiae medicamenta imitatus illum medicum, qui de caelo uenit, ut demonstraret hominibus prudentiae uias et sapientiae semitas paruulis reuelaret. uidebat enim laborantes non posse sine remedio saluari et ideo medicinam tribuebat aegris, ideo omnibus opem sanitatis detulit, ut quicumque perierit mortis suae causas sibi adscribat, qui curari noluit, eum remedium haberet quo posset euadere, Christi autem manifesta in omnes praedicetur misericordia, eo quod ii qui pereunt sua pereant neglegentia, qui autem saluantur secundum Christi sententiam liberentur, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. denique et Sodoma si habuisset quinquaginta iustos, non esset euersa et si decem habuisset, esset redempta, eo quod sermo remissionis peccatorum animam seruitute exuat et disciplinae plenitudo perfectae mentem non sinat edaci libidinum uapore consumi.