et ideo dicit dominus: cum intraueritis in terram, in quam induco uos, et cum manducare coeperitis de panibus terrae illius, offeretis oblationem separatam domino, primitias conspersionis uestrae panem: sicut oblationem de area sic auferetis primitias confusionum uestrarum et dabitis domino. confusio nos sumus diuersorum elementorum quadam commixtione conpositi, siquidem frigidum calido et umidum sicco miscetur in nobis. haec conspersio multas habet carnis inlecebras, plurimas delectationes, sed non sunt hi primitiui huius corporis sensus. et quia ex anima et corpore constamus et spiritu, haec conspersio principalis, in qua sanctificari nos apostolus cupit, sicut ait: ipse autem deus pacis sanctificet uos per omnia, et integer spiritus uester et anima et corpus sine querela in die domini nostri Iesu Christi seruetur. cuius conspersionis primitiae spiritales sunt, hoc est inuentiones et generationes sensuum, qui ex uigore animae procedunt. sed non omnes primitiui sensus nisi qui malitiae et inprobitatis atque omnis erroris exortes sint. sunt etiam necessariae corporis delectationes, ut dormiendi edendi bibendi deambulandi et ceteri sensus huiusmodi, sed non in his primitiae. et ideo non in his, sed in illis domini sacramentum, ubi castitas, ubi pietas, ubi fides atque deuotio. cuius rei manifestum et euidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo optulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens deo hostiam uacuamque formidinis et corporeae cupiditatis inmunem, cum ipsa pietas patris deuotioni cederet immolantis. Nunc consideremus quae sit uis primitiarum et utrum tempore aestimentur primitiae an sanctitate, hoc est utrum omnia primogenita sanctificationem habeant primitiarum. primitiae etenim fructuum sanctae secundum legem, quia in his optimum festinae fidei sacrificium est, sed fiunt sanctae deuotione, non tempore. non prouentus sanctificat, sed deuotio. denique ubi celer prouentus est, si deuotio moretur, offensa contrahitur. non ergo omnia primogenita sancta, sed omnia quae sancta sunt etiam primogenita. denique Cain primogenitus, sed non sanctus. sanctus quoque Istrahel dei populus, sed non primus aetate. et tamen primogenitus appellatur, sicut scriptum est in prophetis: primogenitus meus Istrahel. et Leui sanctus, sed non primogenitus; nam tertius Liae filius legitur. et tamen Leuitae primogeniti nuncupati, quibus ab eo nomen est deriuatum. scriptum est enim in Numeris: ecce tuli Leuitas de medio filiorum Istrahel pro omni primogenito, qui aperit uuluam a filiis Istrahel, et erunt mihi Leuitae; mihi enim omne primitiuum, in qua die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificaui omne primogenitum Istrahel. ergo Leuitae primogeniti nuncupati, qui sanctificatione utique ceteris Istrahel filiis antelati sunt. qua ratione primogeniti audi apostolum dicentem: sed adpropinquastis Sion monti et ciuitati dei uiui Hierusalem, quae in caelo est, et decem milibus laetantium angelorum et ecclesiarum primitiuorum, quae scripta sunt in caelo. quattuor ordines fecit, montis Sion, ciuitatis Hierusalem, celebritatis angelorum, ecclesiarum primitiuarum. tulit ergo dominus deus de medio populi Istrahel Leuitas, quia non humanarum eos consortes uoluit esse curarum, sed diuinae religionis ministros, et primogenitos sibi fecit qui uuluam aperiunt spiritalem et ideo non erant ab utero naturae sicut diuersorum criminum peccatores, sed destrictis saecularibus eliguntur. unde non habent cum plebeia possessione consortium nec in medio populi conputantur, quia uerbum dei in medio sui possident, sicut scriptum est in euangelio: ubi sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum et alibi: medius uestrum stat quem uos nescitis. Hinc ergo cognoscimus quod ante omnia fides nos commendare deo debeat. cum fidem habuerimus, elaboremus ut opera nostra perfecta sint, siquidem hoc plenum est et perfectum sacrificium, sicut ipse dominus docet dicens de donis et datis suis: obseruabitis offerre mihi in diebus festis meis nihil detrahentes neque dispertientes, sed plena et integra et perfecta offerentes. festus autem dies domini est, ubi perfectarum uirtutum gratia est. quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium et corporalis inlecebrae uictor animus delenimenta uoluptatis excludat, liber a saeculo, deo deditus, nihil de tramite directae intentionis inminuens nec affectus sui tempora nunc luxuriae diuidens nunc labori. solus itaque sapiens hanc celebrat sollemnitatem, nullus alius; inmunem enim huiusmodi passionum animam repperire difficile est. diuide ergo secundum rationem animae principalia et oboedientia, et tunc quid masculinum quidue femininum sit deprehendes; nulla enim sine labore uirtus, quia labor processus uirtutis est. quod etiam legis ipsius uerba significant, quae dicit: omne quod aperit uuluam asinae mutabis oue; inmunda enim animalia lex a sacrificio separauit et pro his ad uicem munda iussit offerri. asinae ergo partum, hoc est inmundum iubet mutare oue, quae munda et apta sacrificio est. hoc est secundum litteram. ceterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, considerabit quod asina laboriosum animal sit, ouis fructuosum. fructu ergo dicit mutandum laborem, ut finis operis sui fructus sit. uel certe hoc modo: omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu. si autem non mutabis, inquit redimes. iubetur ergo secundum litteram, ut animal aliud pro inmundo animali offeratur aut pretium, ne inter decimas fructuum uel minus aliquid uel inmundum uideatur offerri. intellectus autem profundior liberandam animam tuam docet, ut desistat ab iis quae fructum non habent; qui enim redimit se liberat et quodam exuit debito. relinquenda sunt opera, quae uerum fructum bonosque processus habere non possunt, qualia sunt mundana ista, quorum usus non potest esse diuturnus. in quibus ipse nudus et ueri uacuus effectus est et, quamuis summo fuerit quaesitus labore, nihil animam iuuat. ea enim quae seruitutem animae inferunt inutilia sunt omnia, etsi non desit effectus. magna uidetur proeliantium uictoria, triumphantium gloria, sed frequenter ipsos uidemus qui uicerint rursus bellorum subiacere incertis et transferri ad hostem euentu proelii et eo ipso quo uictores ante fuerint fieri miseriores. opus est ergo ut opera tua ad deum dirigas et eius tibi adspiret fauor. athleta ipse, qui suis, non alienis decernit uiribus, quotiens congreditur, dubios casus subire se credit et, cum ad coronam peruenerit, intellegit citius hanc mundi gloriam tamquam coronae ipsius folia marcescere. gubernator cum in portus nauem subduxerit, uix finem inpositum labori putat et statim quaerit laboris exordium. soluitur corpore anima et post finem uitae huius adhuc tamen futuri iudicii ambiguo suspen- ditur. ita finis nullus ubi finis putatur. unde uotis et pura conscientia et spiritu caritatis adhaereamus deo nostro et diuinum nobis conciliemus fauorem precantes ut saecularibus curis tamquam ab inmitibus et agrestibus dominis possimus absolui atque exui mundanoque exire seruitio, in libertatem supernae cognitionis, quae uera et sola est libertas, uocati.