illa igitur quae sancta sunt primitiua sunt nostrorum sensuum, ista uelut de quodam grege sunt et uilitate plebeia, quod uarie uidetur Moyses nominibus significasse Iudaeis. hoc enim declarat etiam illa area legis mystica, de qua ait: initia areae tuae et lacus tui non nouissima facies; primitiua filiorum tuorum dabis mihi. sanctae conmotiones sensuum nostrorum, quae secundum uirtutem sunt, ipsae sunt primitiae areae spiritalis; propterea etiam rurali areae conparantur, in qua uentilantur frumenta. sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum et, dum saepius uentilatur, separatur a paleis, quia paleae ceteraque purgamenta messis in diuersum leuis aurae spiramine dissipantur, illa uero quae solidiora sunt in locum eundem excusso puluere relabuntur, ita cogitationum nostrarum quae sunt solidae atque optimae puram atque sinceram exhibent uirtutis alimoniam, sicut scriptum est: quia non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei, quae autem inutiles ac uacuae disperguntur ut fumus ac nebulae, quia sicut fumus oculis sic iniquitas utentibus ea. et recte fumo iniquitas conparatur, quae uelut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.