quae tanti forma sit partus demonstrat apostolus dicens: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. in hanc formam tota mentis nostrae coalescant uiscera et in illo genitali aluo animae nostrae Christus refulgeat. partus noster fides sit, nutrimenta nostra praecepta doctrinae sint. his quaedam cordis nostri inbuatur infantia, instituatur pueritia, iuuenculescat adulescentia, senecta canescat; aetas enim senectutis uita inmaculata. itaque ea demum bona est animae senectus. quam nulla perfidiae inquinamenta maculauerint. et ideo partus suos ab hac macula Paulus defendit — ego uos inquit genui in euangelio —, ne cuius saeua insusurratio rudis fidei temptaret infantiam. masculina igitur generabat, qui in uirum perfectum populos quos docebat fidei gestiebat unitate concurrere et in agnitione fili dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram. hoc enim sacrificium acceptabile deo nouerat, de quo scriptum est: omne quod aperit uuluam masculinum domino. et quia addidit: omne quod aperit uuluam de armentis et de pecoribus quae sunt tibi masculinum domino, ne quid obscuritatis habeat consideremus.