quae tanti forma sit partus demonstrat apostolus dicens: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. in hanc formam tota mentis nostrae coalescant uiscera et in illo genitali aluo animae nostrae Christus refulgeat. partus noster fides sit, nutrimenta nostra praecepta doctrinae sint. his quaedam cordis nostri inbuatur infantia, instituatur pueritia, iuuenculescat adulescentia, senecta canescat; aetas enim senectutis uita inmaculata. itaque ea demum bona est animae senectus. quam nulla perfidiae inquinamenta maculauerint. et ideo partus suos ab hac macula Paulus defendit — ego uos inquit genui in euangelio —, ne cuius saeua insusurratio rudis fidei temptaret infantiam. masculina igitur generabat, qui in uirum perfectum populos quos docebat fidei gestiebat unitate concurrere et in agnitione fili dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram. hoc enim sacrificium acceptabile deo nouerat, de quo scriptum est: omne quod aperit uuluam masculinum domino. et quia addidit: omne quod aperit uuluam de armentis et de pecoribus quae sunt tibi masculinum domino, ne quid obscuritatis habeat consideremus. Dixerat de principalibus generationibus, hoc est plenis capacibusque rationis, addidit et de gregalibus, hoc est reliquis uelut plebeis sensibus, qui inrationalibus conparantur iumentis. quae tamen cum a rectore aliquo gubernantur, facile mansuescunt et inperata exequi et iugum subire et ad uocem magistri aut celerare gradum aut sistere aut deflectere aut aliqua munia sui operis quae iubentur humano quodam famulatu obire consuerunt. tantum ualet institutio, ut uincat naturam. itaque illa quae consortium nostrae substantiae non habent agnoscunt tamen nostrae uocis imperium et, cum suae naturae rationem nullam habeant, nostrae rationem naturae capessunt et quodammodo transfusam adquirunt. equos uidemus popularibus incitari studiis, gaudere plausibus, blanditiis delectari magistri. toruos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere, et cum sint ipsi terribiles, discunt timere. caeditur canis, ut pauescat leo, et qui sua iniuria exasperatur coercetur aliena alteriusque exemplo frangitur. quotiens parata praeda et cibo obuio famem perpeti malunt, dum offensam magistri uerentur, quotiens repentino inpulsi motu aperta ad morsus ora iussi resoluunt! ita dum nostrae uoluntati obsecuntur, suae obliuiscuntur. non item illae ferae uel illa armenta equorum uel genus omne pecudum, quae sine rectore uagantur ullo et omni domitoris gubernaculo de ituta exasperantur. et ideo adpositi sunt armentarii, opiliones ceterique pastores quidam magistri gregum, officia sua singuli pro animantium commissorum sibi condicione formantes. uidetur ergo et sensuum nostrorum quoddam genus aliud domitum mansuetum, aliud indomitum, quod armentario quodam motu mentis uelut deside atque resoluto proruat ad inrationabiles corporis delectationes, mansuetum autem, quod uelut duci cuidam moderationi mentis se subiciat et subdat. quaecumque ergo eius naturae reguntur, ea sunt masculina atque perfecta, quaecumque autem sine duce ullo plebeia quadam praesumptione dominantur. uelut ciuitatis alicuius, quae regis optimatiumque consilio priuata sit, ita corporis sui omnem statum et uirilem uigorem muliebri quadam dissolutione effeminant. ex his illa lex carnis est, quae legem apostolicae mentis inpugnans captiuam trahebat quadam lege peccati. et ideo ut de illo mortis corpore liberaretur, spem suam Paulus omnem non in sua uirtute, sed in Christi gratia reponebat. unde liquet quod hae conmotiones quae secundum legem mentis sunt 〈ex〉 diuino fauore procedunt, alii autem sensus ex uoluntate corporea. illa igitur quae sancta sunt primitiua sunt nostrorum sensuum, ista uelut de quodam grege sunt et uilitate plebeia, quod uarie uidetur Moyses nominibus significasse Iudaeis. hoc enim declarat etiam illa area legis mystica, de qua ait: initia areae tuae et lacus tui non nouissima facies; primitiua filiorum tuorum dabis mihi. sanctae conmotiones sensuum nostrorum, quae secundum uirtutem sunt, ipsae sunt primitiae areae spiritalis; propterea etiam rurali areae conparantur, in qua uentilantur frumenta. sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum et, dum saepius uentilatur, separatur a paleis, quia paleae ceteraque purgamenta messis in diuersum leuis aurae spiramine dissipantur, illa uero quae solidiora sunt in locum eundem excusso puluere relabuntur, ita cogitationum nostrarum quae sunt solidae atque optimae puram atque sinceram exhibent uirtutis alimoniam, sicut scriptum est: quia non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei, quae autem inutiles ac uacuae disperguntur ut fumus ac nebulae, quia sicut fumus oculis sic iniquitas utentibus ea. et recte fumo iniquitas conparatur, quae uelut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.