Hos partus anima nostra parturiat, nec solum parturiat, sed etiam pariat et diebus pariat inpletis, ne inmaturos partus dies iudicii deprehendat. de his enim partubus dixit dominus Iesus: uae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. maturius igitur absoluatur hic partus et cogitationes nostrae bonorum operum processibus explicentur, ut nihil inperfectum finis noster inueniat, nihil inexplicatum terminus uitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat. festina igitur, anima, formare partus tuos, properatius absoluere, celerius quos genueris enutrire.