et ideo caue ne inprudenter loquaris; labia enim inprudentis inducunt eum ad mala. caue ne in oratione te extollas; oratio enim humiliantis se nubes penetrauit. caue ne incaute symboli uel dominicae orationis diuulges mysteria. an nescis quam graue sit in oratione contrahere peccatum, ubi speras remedium? certe dominus per prophetam docuit hoc graue esse maledictum dicens: et oratio eius fiat in peccatum, nisi forte mediocre id tibi putas esse. diffidere est enim de potentia dei aestimare quod non audiaris, nisi clamaueris. clament opera tua, clamet fides, clamet affectus, clament passiones tuae, clamet sanguis tuus, sicut sancti Abel, de quo dixit deus ad Cain: uox sanguinis fratris tui ad me clamat. audit te in occultis qui mundat in occultis. nos nisi loquentem audire non possumus: apud deum loquuntur non uerba, sed cogitationes. et ut hoc uerum scias, dicebat dominus Iesus ad Iudaeos: quid cogitatis mala in cordibus uestris? non interrogantis uox ista est, sed scientis, quod tibi manifestat euangelista dicens: Iesus autem sciebat cogitationes eorum. sicut ergo filius nouit, nouit et pater. filium nosse cognouisti, patrem nosse audi consiliarium et testem patris dicentem: scit enim pater uester quid uobis opus sit, antequam petatis ab eo. coque ergo subcinericiam tuam uapore spiritus sancti, coque etiam animi passiones uerbi calore. etsi crudiores sunt passiones tuae nuper fortasse de Aegypto egredientes, operito eas et lento calore excoque, ne fortiorem ignem ferre non possint et semustilentur potius quam coquantur; sunt enim plurima quae cruda displiceant, cocta delectent. foue pectore tuo alta mysteria, ne praematuro sermone et infidis auribus uel infirmis quasi incocta committas atque auertatur auditor et cum horrore fastidiat. 〈at〉 si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suauitatem. diuine autem dominus Iesus et bonitatem te do- cuit patris, qui bona nouerit dare, ut quae bona sunt a bono poscas, et inpense et frequenter monuit orandum, non ut fastidiosa continuetur oratio, sed adsidua frequenter. offunduntur plerumque inania longae precationi, intermissae autem prorsus obrepit incuria. deinde monet, ut cum ipse ueniam tibi poscis, tum maxime aliis largiendam noueris, quo precem tuam operis tui uoce conmendes. apostolus quoque docet orandum sine ira et disceptatione, ut non turbetur, non interpoletur oratio tua. docet etiam orandum in omni loco, cum saluator dicat: intra in cubiculum tuum. sed intellege non cubiculum conclusum parietibus, quo tua membra claudantur, sed cubiculum quod in te est, in quo includuntur cogitationes tuae, in quo uersantur sensus tui. hoc orationis tuae cubiculum ubique tecum est et ubique secretum est, cuius arbiter nullus est nisi solus deus. orandum autem praecipue et pro populo doceris, hoc est pro toto corpore, pro membris omnibus matris tuae, in quo mutuae caritatis insigne est. si enim pro te roges, tantummodo pro te rogabis, et si pro se tantum singuli orent, minor precatoris quam intercedentis est gratia; nunc autem quia singuli orant pro omnibus, etiam omnes orant pro singulis. ergo ut concludamus, si pro te roges tantum, solus, ut diximus, pro te rogabis, si autem pro omnibus roges, omnes pro te rogabunt, siquidem et tu in omnibus es. ita magna remuneratio est, ut orationibus singulorum adquirantur singulis totius plebis suffragia. in quo adrogantia nulla, sed humilitas maior est et fructus uberior. Sed iam tempus est alio transire, quoniam de eo quod post dies optulit Cain plene diximus fastus esse indicium resupini, cum ipsa postulatio uoti matura esse debeat, ne uideamur de humanis artibus, hoc est medendi peritia herbarumque sucis sperasse magis remedium quam de deo subsidium poposcisse. ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae curare possit animae passiones. uerum homines praepostero ordine ante sibi opem ab hominibus arcessunt, ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur diuini postulandam fauoris gratiam.