At uero Pharao, qui opinionibus uanis et inanibus studium inpendebat suum ranis repleta Aegypto sonum inanem rerum et strepitum uanum reddentibus, dicenti Moysi: constitue mihi quando pro te orem et pro famulis tuis et pro populo tuo, ut exterminet dominus ranas, cum debuerit in tanta positus necessitate rogare, ut iam oraret nec differret, respondit: crastina die, otiosus et neglegens morae poenam Aegypti soluturus excidio. itaque iste ubi impetrabat, inmemor fiebat gratiae et exaltatus mente carnis suae obliuiscebatur deum. humilitas autem commendabat orationem, siquidem et Pharisaeus ille reprehensus est, qui ieiunia sua uelut beneficia enumerabat et tamquam obiectabat deo et se criminum memorabat exortem, publicanus autem praedicatus est, qui a longe stans nolebat oculos ad caelum leuare, sed percutiebat pectus suum dicens: domine deus, propitiare mihi peccatori. et ideo diuina eum sententia praetulit dicens quia descendit hic publicanus iustificatus magis quam ille Pharisaeus. ille enim iustificatur qui peccatum proprium confitetur, sicut locutus ipse est dominus: dic iniquitates tuas ut iustificeris. et Dauid ait: sacrificium deo spiritus contribulatus et iterum: cor contribulatum et humiliatum deus non spernit. Hieremias quoque ait: anima in angustiis et spiritus ancxius clamat ad te. ergo et Pharao et Assyrius, qui dicebat: quis deorum gentium istarum liberauit terram suam de manu mea, quoniam liberabit deus tuus Hierusalem de manu mea? exaltatione sua deiecti sunt, iustus autem sicut Iacob ad auctorem deum refert quaecumque bona fuerit consecutus dicens de omnibus quae sibi prosperare cognouerit quoniam tradidit ea dominus deus tuus in manus meas. haec igitur melior uotorum solutio est, sicut et Dauid ait: immola deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. laudare deum commendare est uotum et soluere. unde et Samaritanus ille aliis antefertur, qui cum leprosis aliis nouem secundum praeceptum domini mundatus a lepra solus regressus ad Christum amplificabat deum et agebat gratias. de quo Iesus ait: non fuit ex illis qui rediret et gratias ageret deo nisi hic alienigena? et ait illi: surge et uade, quia fides tua te saluum fecit. Est etiam illa commendandae orationis et uoti disciplina, ut non diuulgemus orationem, sed abscondita teneamus mysteria, sicut tenuit Abraham, qui subcinericias fecit. tenuerunt et patres, qui coxere conspersum quod extulerant de Aegypto subcinericia facientes azyma, quae graece ἐνκρύφια dicunt, eo quod abscondantur in cinere, significantes 〈sicut〉 fermentum illud, quod abscondit mulier illa euangelica mensuris tribus, donec fermentetur totum, mysteriorum quoque premendam esse doctrinam. quod apertius dominus in euangelio docuit suo dicens: tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et clauso ostio patrem tuum ora in abscondito, et pater tuus qui uidet in abscondito reddet tibi. orantes autem nolite multum loqui et infra: scit enim pater uester quid uobis opus sit antequam petatis ab eo. cubiculum tuum mentis arcanum animique secretum est. in hoc cubiculum tuum intra, hoc est intra in alta praecordia, totus ingredere de corporis tui exteriore uestibulo et claude ostium tuum. quod sit ostium tuum disce: pone, domine, custodiam ori meo et ostium circuitus labiis meis. et Paulus petit orari pro se, ut aperiatur inquit mihi ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi. sed ille utpote electus ad euangelii praedicationem recte sibi ostium uerbi optabat aperiri, quia de ore eius exibat salus gentium, de ore illius prodibat uita populorum: nos autem claudamus ostium, ne culpa intret, ne lapsus aliquis sermonis exeat. intrat culpa, si lapsus exierit. audi quomodo intret culpa. ex multiloquio inquit non effugies peccatum. exiuit multiloquium, peccatum intrauit, quia in multiloquio nequaquam qui exeat sermo trutinatur. inprudenter labitur, licet ipsum ultra mensuram aliquid loqui grande peccatum sit.