Prima igitur uoti gratia est celeritas solutionis. denique Abraham filium suum ad holocaustum iussus offerre non post dies ut Cain optulit, sed exsurgens mane strauit asinam suam et adhibuit secum duos pueros et Isaac filium suum et concidens ligna ad holocaustum surgens abiit et uenit ad locum quem ei dixerat deus die tertia. primo aduerte immolaturi studium maturum atque festinum, ut mora expectationis non esset nisi donec audiretur oraculum, deinde ut sterneret asinam suam, obsequium omne ipse susciperet et sacrificio necessaria praepararet, duabus quoque fidei uirtutibus comitantibus hostiam suam duceret, de potestate dei certus et de bonitate securus. quod autem ait die tertia, uel quod continua esse debeat et perpetua deuotio β€” tripertitum est enim tempus, praeteritum, praesens et futurum, quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum dei uel praesentium uel futurorum inrepere ulla debeat obliuio, sed tenax gratiae memoria perseuerare et oboedientia non deesse β€” uel quia is qui sacrificat in unum splendorem, unam lucem debeat credere trinitatis; ei enim qui fideliter sacrificat dies lucet, nox nulla est. sic et in Exodo Moyses ait: uiam trium dierum ibimus et immolabimus domino deo nostro. sed etiam alibi cum uisus esset deus Abrahae ad ilicem Mambrae, respiciens inquit Abraham oculis suis uidit, et ecce tres uiri stabant super eum. et uidens occurrit obuiam illis ad ostium tabernaculi sui et adorauit super terram et dixit: domine, si inueni gratiam ante te. tres uidet, unum adorat, tres mensuras offert similaginis. nam etsi inmensus deus, tamen mensuram omnium tenet, sicut scriptum est: quis mensus est manu aquam et caelum palmo et uniuersam terram clausa manu? perfectae igitur in personis singulis trinitati interiore mentis arcano, hoc est similaginis spiritalis sanctus patriarcha sacrificium deferebat. haec est similago, quam in euangelio molit illa mulier, quae adsumetur; una enim adsumetur inquit altera relinquetur. adsumetur ecclesia, relinquetur synagoga uel mens bona adsumetur, inproba derelinquetur. ut scias autem quia et Abraham in Christum credidit, Abraham inquit diem meum uidit et gauisus est. et qui credit in Christum credit et in patrem et qui perfecte credit in patrem credit in filium et spiritum sanctum. tres ergo mensurae, una similago, hoc est unum erat sacrificium, quod uenerabili trinitati pari quadam mensura deuotionis et congrua plenitudine pietatis oblatum est. Adhuc cognosce celeris studia deuotionis. cucurrit inquit et accepit uitulum unum tenerum et bonum et dedit puero et festinauit fucere eum. ubique inpigra deuotio et ideo deo fuit munus eius acceptum, habes et alibi ut solis ortum oratione praeuenias; occurre inquit ad solis ortum. habes in euangelio dicentem dominum Iesum: Zacchaee, festinans descende. et ille qui inpetrauerat quod uolebat, ut Christum uideret, et amplius inpetrauerat ut uideretur et uocaretur a Christo, festinans descendit et excepit illum gaudens. et ideo probauit dominus eius affectum ei eum celeri remuneratione donauit dicens: quod hodie salus domui huic facta est. festinauit enim et dominus ad beneficium et ideo non expectauit, ut promitteret et inpleret postea, sed ante fecit et postea declarauit. dixit enim: facta est salus, quod utique praeuenientis fuit, non promittentis. iustus igitur uotum suum celeritate commendat. et ideo patres nostri festinantes manducabant pascha, succincti lumbos et pedes suos calciamentorum γ€ˆnon〉 exuentes uinculis et tamquam onus corporeum deponentes, ut essent parati ad transitum; pascha enim domini transitus est a passionibus ad exercitia uirtutis. et ideo pascha domini dicitur, quoniam et tunc in typo illo agni ueritas dominicae passionis adnuntiabatur et nunc eius celebratur gratia. cito igitur hoc quaere, anima, ut cito etiam audias, sicut audiuit et Iacob: quid est hoc quod tam cito inuenisti, fili? et ille secundum dogma respondit: quod tradidit dominus deus tuus in manus meas. cito dat deus, quia dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt. uerbum enim dei non, sicut quidam ait, opus est, sed operans, sicut habes scriptum: pater meus usque modo operatur, et ego operor. praeuenit omnia; est enim ante omnia sicut pater et in omnibus sicut idem pater, penetrans omnia. ualidum enim et acutum et omni gladio acutius est, penetrans usque ad diuisionem animae et spiritus artuumque et medullarum, praeueniens omnium cogitationes. de quo ait deus pater: iam uidebis si conprehendit te uerbum meum aut non. ubi enim deus, et uerbum, sicut dixit: ueniemus et mansionem apud eum faciemus. et sicut habes in aliis de deo lectum: ego steti hic prius quam tu, ita et uerbum dicit: priusquam stares sub arbore fici, uidi te. et de ipso dictum est uerbo, hoc est filio dei: medius uestrum stat quem uos nescitis. ubicumque enim sancti, illic in medio dei uerbum in singulorum praecordiis conplens maria et terras. et cum hic est, et alibi est non mutato loco, sed repleto ubique sui praesentia; ubique enim est qui est per omnia et in omnibus nullum locum inmunem sui relinquens et ubi adest erat et ubi erat adest. et ideo qui nouit uelox esse uerbum: dei cito petit et cito inpetrat.