Et factum est post dies optulit Cain ex fructibus terrae munus domino. duplex culpa: una quod post dies optulit, altera quod ex fructibus, non ex primis fructibus, sacrificium autem et celeritate conmendatur et gratia. unde praeceptum est: si uoueris uotum, non facias moram reddere illud; melius est enim non uouere uotum quam uouere et non reddere; cum enim moram facis, non reddis. uotum est autem postulatio bonorum a deo cum soluendi muneris promissione. et ideo cum inpetraueris quod petisti, ingrati est tardare promissum. sed interdum aut neglegentibus inrepit obliuio impetratorum aut tumidis et elatis adrogare euentus sibi [hebi] cordi est et propriis uirtutibus uindicare nec auctoris deputare gratiae, sed ipsos se suorum bonorum auctores ducere. tertium genus est peccati quidem minoris, sed supparis adrogantiae, eorum scilicet qui datorem bonorum deum non negant, sed quae acciderint ea sibi propter prudentiam suam ceterarumque merita uirtutum iure delata arbitrantur. propterea etiam diuina dignos habitos gratia, quod nequaquam uiderentur indigni quibus talia diuinis beneficiis prouenirent. ne quid ergo huiusmodi accidat, unde uotum tuum tibi in peccatum fiat, lex te informauit atque instruxit dicente domino, qui legem dedit: adtende tibi, ne obliuiscaris beneficia domini dei tui et non custodias mandata et iudicia et iustitias illius, quae ego praecipio tibi hodie: ne cum manducaueris et repletus fueris et cum domos bonas aedificaueris et habitare coeperis in eis et oues tuae et boues tui cum repleti fuerint, aere, argento et auro conpletus fueris et omnia possidere coeperis et plena fuerint horrea tua, exaltes cor tuum et obliuiscaris dominum deum tuum. tunc ergo obliuisceris dominum, cum oblitus fueris tui. si autem cognoscas infirmum te esse, cognosces deum esse supra omnia et inmemor esse non poteris, ut ei reuerentiam debitam soluas. Disce nunc quemadmodum unusquisque moneatur, ne se ipse auctorem suorum putet bonorum. ne dicas inquit in corde tuo: uirtus mea et potentia mea fecit mihi uirtutem hanc magnam, sed in mente habebis dominum deum tuum, quoniam ipse dat uires, ut facias uirtutem. unde bene apostolus quasi legis interpres non gloriabatur in uirtute sua, sed minimum se apostolorum esse dicebat et quicquid esset gratiae diuinae esse non meriti sui nihilque nos habere quod non acceperimus. quid enim inquit habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? didicisti ergo humilitatem magis sequi quam adrogantiam, sedulitatem affectare quam potestatem. accepisti salutaria praecepta, noli neglegere utilia instrumenta medicinae, quibus fibra omnis letalis uulneris exsecatur. ille quoque qui se iustificat ne infletur cordis sui tumore; et ipse accepit salubre mandatum in huiusmodi sententiam resultante oraculo: ne dicas in corde tuo, cum consumere coeperit dominus deus tuus gentes illas a conspectu tuo, dicens: propter iustitiam meam induxit me dominus possidere terram istam: sed propter iniquitates gentium harum extirpabit illos dominus a facie tua. non propter iustitiam tuam nec propter aequitatem cordis tui intrasti possidere terram istam, sed propter iniquitatem gentium disperdet eos dominus a conspectu tuo et restituet testamentum suum, quod iurauit patribus uestris. testamentum perfecta dei gratia est; nihil enim inperfectum dat deus, perfecta autem uirtus est et opera uirtutis. testamentum autem dicitur quo defertur bonorum hereditas. merito et testamentum dicitur et diuinum, cum ea quae dere bona sunt adtestatione mandatorum caelestium conferuntur. et testamentum dicitur, quoniam sanguine dedicatum est, uetus in typo, nouum in ueritate. quo testamento diuinae gratiae pignus tenemus, quia sic dilexit deus hunc mundum, ut unicum filium suum pro nobis omnibus daret. unde perfectionem gratiae praedicans apostolus ait: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit?