nam quid de auaritia dicam, insatiabili pecuniae cupiditate et quadam aeris libidine, quae quo plura abstulerit eo magis inopem esse se credit? omnibus inuida, sibi uilis, in summis diuitiis inops affectu extenuat quod censu abundat. nullus rapiendi modus, ubi nulla mensura cupiendi. sic inflammat: animum, sic igne suo pascit animum, ut hoc solo distet, quod illa formarum adultera sit, ista terrarum. elementa concutit, mare solcat, terrem effodit, caelum uotis fatigat, nec sereno grata nec nubilo condemnat prouentus annuos fetusque terrarum arguit. sed haec aegritudo est animae, non sanitas. denique Ecclesiastes dicit: est languor malus, quem uidi sub sole, diuitias custodiri in malum possidentis eas et supra: qui diligit argentum non satiabitur argento. nec est finis adquisitionis eorum. si quaeris thensauros, accipe inuisibiles et occultos, quos in caeli altissimis, non quos in terrarum uenis requiras. esto pauper spiritu et eris diues qualicumque censu, quia non in abundantia diuitiarum uita est hominis, sed in uirtute ac fide. istae te diuitiae uerum diuitem facient, si sis in deum diues. Audisti uoluptatis mysteria, audisti etiam nostrarum copiarum munera, quas ego non superlectili operiendas, sed scripturae nudis sermonibus demonstrandas putaui, ut sua luce fulgerent et ex se ipsae uocem emitterent sui inuicem. neque enim sol et luna interprete indigent; habent interpretem fulgorem sui luminis, quo totus repletus orbis est. illis inluminatio est fides, sine indice quaedam ut ita dicam intestata testis, quae alieno non indiget testimonio et subito se uniuersorum oculis offundit. non ergo nuntiantur opera nostra, sed clamant et se ipsa nuntiant. sane ut et hoc quod laboriosum in nostris ducitur non praeteream, fides exigitur, studium desideratur, facta quaeruntur. his enim tribus dominus Iesus deuotionis humanae officia definiuit dicens: petite, et dabitur uobis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis et infra: omnis ergo qui audit uerba mea haec et facit ea similis est uiro sapienti. haec qui studiose fuerit prosecutus primatus benedictionis accipiet sicut patriarcha Iacob, qui continentia et fide humanarum supplantauit uestigia passionum. iste ait: misericordiam mei habuit deus, et sunt mihi omnia. hanc itaque misericordiam nos fide, studio operibusque mereamur, quibus disciplinis inuenit Istrahel gratiam dei et per ipsam omnia; non enim mundi huius copias, sed uirtutum disciplinas sibi suppetere gaudebat. has nobis substituamus heredes, quas sanctus Abraham in Isaac filio suo substituit sibi, omnem operum suorum deputans hereditatem sapienti et iusto uiro nec ullum ius hereditarium ancillis uel ancillarum filiis derelinquens, sed tantummodo donationis munera. perfectae enim uirtutes totum accipiunt gloriae patrimonium, usitatis et mediocribus uile aliquid aspergitur. et ideo Agar, quae aduena latine dicitur atque accola, et Chettura, quae odorifera significatur, heredes non sunt. qui enim mediis utitur disciplinis accola, non inhabitator est sapientiae. odore aspersus non fructu expletur. sanitatem autem cibus, non odor inuehit, quia odor fructuum nuntius est. principales itaque disciplinas sequentibus et indigenas accolis agnoscimus praeferendas. hoc secundum ingenium. at uero secundum mysterium Abraham: pater gentium semini suo legitimo, quod est Christus, hereditatem omnem fidei suae detulit, qui in hac terra uelut aduena fuit, ut uitae huius odorem magis quam fructum referret. haec cum audit mens, auertit se a uoluptate uirtutique adiungit ueri decoris admirans gratiam purum affectum, simplicem sententiam, mediocrem uestem, hoc est non in persuasione sermonis, sed in ostensione spiritus, qualis est apostolicae forma sententiae, amictum sapientiae atque pietatis omni pretiosiorem auro refulgens, tum chorum prudentiae temperantiae fortitudinis iustitiae suscipiens, quae fraglant odorem disciplinarum incutientes reuerentiam, infundentes gratiam. itaque talibus mota eligit studia uirtutis, quibus Iacob uir plenus exercitationis mentem intendit suam. et ideo ouium pastor inducitur, eo quod inperitare corpori et sensibus eius ac uoluptatibus uocisque modum tenere, ne uelut ouis uagetur incerta, praestantius aestimatur quam regere populos, praeesse urbibus; difficilius enim se quispiam quam alterum regit. animum uincere, iracundiam cohibere conpugnantesque leges carnis et mentis in unum cogere inmortalis cuiusdam est uiri, quem inferni porta non ceperit. denique ipse sibi legis lator uindicauit hoc munus, ut oues pasceret Iothor, qui dicitur superfluus, et ageret in desertum, eo quod inrationabilem et superflui uulgarisque sermonis loquacitatem in secreta quaedam sobriae doctrinae coegit mysteria. ideoque Aegyptiis abominationi erant pastores ouium; omnes enim qui corporis dediti passionibus huiusmodi et uoluptatibus indulgent suis disceptatorem uerbi doctoremque uirtutis quadam execratione declinant. et ideo per aegnimata haec docuit Moyses apta deo esse sacrificia, quae refugit omnis insipiens, id est opera et praecepta uirtutis. ideoque pastor Abel, Cain autem operator terrae legitur, qui in fratre suo uir insipiens formam speciemque uirtutis expressam ferre non potuit.