Tamen si quem etiam ista delectant, ab eo moderatius petantur qui uerus omnium fons est. nam et ipsa peculiaria quae possidere sibi uidetur diabolus aliena sunt, sicut ipse dixit: tibi dabo potestatem hanc uniuersam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt. ab eo ergo spera, licet breuis uitae non sit longum uiaticum requirendum, tamen ab eo spera qui uniuersam creaturam condidit, qui diabolo ea ad tempus tradidit, non ut possideat, sed ut temptet; non enim poterat corona esse sine certamine. probandi erant dubii, ut iusti coronarentur. dedit itaque diabolo ea, quia in his ipsis poena accipientis est, si uti nesciat. quid est enim thensaurus luxurioso nisi sumptus luxuriae? sed non luxuriosus, sed frugi probatur. et ideo utere quasi frugi his quae tibi adponuntur, ut non cum manducas multum, odibilis fias; uigiliae enim et tormenta uiro edaci et infra: si coactus fueris in edendo, surge et uome, et refrigerabit te et non adduces corpori tuo in- firmitatem. plurimos itaque gula sua occidit, nullum frugalitas: innumeris uina nocuerunt, nulli parsimonia. plerique inter epulas fudere animam et mensas proprio replerunt sanguine. aliis cruditas uocem simul rapuit et sensum, et si aliquibus cruditas noxia non fuit, his ruinam fecit ebrietas. alios in crimen egit ebrietas, etsi ipsa crimen sit, alios ad egestatem redegit. postremo audi quos Christus excludat. cum intrauerit inquit pater familias et clauserit ostium, incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: aperi nobis. et respondens dicet: nescio uos unde estis; recedite a me omnes operarii iniquitatis. tunc incipietis dicere: manducauimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti. et dicet uobis: nescio unde estis. audisti quid de manducantibus dixerit: audi nunc quid de ieiunantibus dicat: beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur et infra: uae uobis, qui saturati estis, quoniam esurietis. sed uis manducare, uis bibere? ueni ad conuiuium sapientiae, quae inuitat omnes cum magna praedicatione dicens: uenite et edite panes meos et bibite uinum, quod miscui uobis. delectant cantica, quae epulantem demulceant? audi hortantem, audi cantantem ecclesiam non solum in canticis, sed etiam in Canticis canticorum: manducate, proximi mei, et bibite et inebriamini, fratres mei. sed haec ebrietas sobrios facit, haec ebrietas. gratiae, non temulentiae est. laetitiam generat, non titubantiam. nec uerearis ne in conuiuio ecclesiae aut grati odores tibi aut dulces cibi aut diuersi potus aut conuiuae nobiles desint aut decentes ministri. quid Christo nobilius, qui in conuiuio ecclesiae et ministrat et ministratur? istius conuiuae recumbentis adnecte te lateri ac te deo iunge; non fastidias mensam, quam Christus elegit dicens: introiui in hortum meum, soror mea sponsa. uindemiaui murram cum aromatibus meis, manducaui panem meum cum melle meo et bibi uinum cum lacte meo. in horto, hoc est in paradiso est conuiuium ecclesiae, ubi erat prius Adam quam peccatum committeret. ibi recumbebat Eua, priusquam culpam crearet et pareret. ibi uindemiabis murram, hoc est Christi sepulturam, ut consepultus cum illo per baptismum in mortem quemadmodum ille surrexit ex mortuis et tu resurgas. ibi manducabis panem, qui confirmat cor hominis, mel gustabis, quo tuarum dulcescat meatus faucium. uinum bibes cum lacte, hoc est cum splendore ac sinceritate, siue quod pura simplicitas sit siue quod inmaculata gratia quae in remissionem sumitur peccatorum, siue quod paruulos consolationis suae lactet uberibus, ut ablactati in deliciis in plenitudinem perfectae aetatis adolescant. succede ergo in hoc conuiuium. an metuis ne angustior domus et breuis conuiuii locus te conprimat? o Istrahel, quam magna est domus dei et ingens locus possessionis eius! magnus et non habet finem, altus et inmensus. ibi fuerunt gigantes illi, qui ab initio fuerunt statura magna scientes proelium. non hos elegit deus. et merito non elegit, quia proelium, non pacem sciebant, et ideo tu pacem disce, ut eligaris a deo. sed ne forte incomptam domus magnitudinem putes et diuersoria te columnata delectent, sapientia aedificauit sibi domum et fulsit columnas septem. ipse etiam dominus Iesus multas mansiones apud patrem suum esse commemorat. in hac ergo domo epulaberis animae cibos potusque mentis, ut postea non esurias neque sitias umquam; qui enim manducat manducat usque ad satietatem et qui bibit usque ad ebrietatem bibit. sed haec ebrietas pudicitiae custos est, illa uini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes uaporantur interna uiscera, animus ignescit, anima exuritur. saeuus criminum stimulus libido est, quae numquam manere quietum patitur affectum. nocte feruet, die anhelat, de somno excitat, a negotio abducit, a ratione reuocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat usuque accenditur. nullus peccandi modus et inexplebilis scelerum 〈sitis〉 nisi morte amantis extingui non potest. et ideo ait apostolus: fugite fornicationem, ut ueloci fuga tamquam furiosae dominae declinare saeuitiam et tetro seruitio exire possimus;