si fuerint inquit uni homini duae uxores, una earum dilecta et altera odibilis, et pepererint ei ambae filios, dilecta et odibilis, et fuerit primitiuus filius mulieris odibilis, qua die heredes reliquerit filios in substantia sua, non poterit primatum dare filio mulieris dilectae omittens filium odibilis, sed primitiuum filium mulieris odibilis cognoscet dare illi dotem ex omnibus, quae inueniuntur ei, quia ipse initium filiorum eius est et ipsi debentur primitiae. quam profunda latent mysteriorum secreta in litteris! recognosce, anima, tuos partus et odibilis istius mulieris quaere mysterium. intra te ea inuenies, ei requiras. repete cogitationes, relege sensus tuos et cui primitiae debeantur agnosces. duae enim mulieres unicuique nostrum cohabitant inimicitiis ac discordiis dissidentes, uelut quibusdam zelotypiae contentionibus nostrae replentes animae domum. una earum nobis suauitati et amori est, blanda consiliatrix gratiae, quae uocatur uoluptas. hanc nobis opinamur sociam ac domesticam, illam alteram inmitem asperam feram credimus, cui nomen uirtus est. Illa igitur meretricio procax motu. infracto per delicias incessu, nutantibus oculis et ludentibus iaculans palpebris retia, quibus pretiosas iuuenum animas capit — oculus enim meretricis laqueus peccatoris — quemcumque uiderit sensu dubio praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis faciens iuuenum uolare corda, domi inquieta, in plateis uaga, osculi prodiga, pudore uilis, amictu diues, genas picta. etenim quia uerum decorem naturae habere non potest, adulterinis fucis adfectatae pulchritudinis lenocinatur speciem, non ueritatem. uitiorum succincta comitatu et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum talibus uerborum machinis murum mentis adgreditur humanae: sacrificium pacis est mihi, hodie reddo uota mea. hac ex causa progressa sum obuiam tibi desiderans faciem tuam, inueni te. institis texui lectum meum et tapetis ab Aegypto straui. aspersi lectum meum croco, domum autem meam cinnamo. ueni fruamur amicitiam usque in diluculum, ueniet conluctemur cupidine. hanc enim per os Solomonis speciem fornicariae uidemus expressam. nam quid tam meretricium quam saecularis uoluptas, quae a fenestra domus suae intrat oculis prima temptamenta praeludens et penetrat cito, si tu in plateam prospiciens, id est in publicas transeuntium uias, non in legis interna mysteria obtutum tuae mentis intendas? ea profecto est quae ualidioribus uinculis uelut cubile quoddam consociatae nobis communitatis intexit, ut qui reclinauerit se ligetur, et obprobriosae fraudis uelamine operit corporis sui stratum ad sollicitandos animos iuuenum, absentiam uiri, hoc est incuriam legis obtexens. lex enim absens peccantibus est; nam si adesset, non delinqueretur. et ideo ait: non enim adest uir meus in domo, abiit autem uiam longissimam inuolucro pecuniae accepto in manu. quid hoc esse dicam nisi forte quia diuites putant nihil esse quod non suae cedat pecuniae et in gratiam sui legem uelint esse uenalem? spargit odores suos uoluptas, quia Christi odorem non habet, thensauros demonstrat, regna promittit, amores spondit continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, uitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem. seducens inquit eum multo blandimento sermonum et laqueis labiorum suorum adligans domum adusque adtraxit. at ille secutus est eam circumuentus. nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus et solo umido natabant pauimenta uino. fraglabat unguento humus, spinis cooperta piscium et marcentibus iam floribus lubrica. illic commessantium tumultus, concertantium clamor, litigantium caedes, concentus canentium, saltantium strepitus, ridentium cachinnus, lasciuientium plausus, confusa omnia, nihil naturae ordine. saltatrices tonsae et crispantes pueri coma, epulantium cruditas, edentium ructus, ebriorum sitis, hesterna crapula, hodierna temulentia, repleta uomitu bibentium pocula maiore odore ebrietatis quam si recentia tantum uina fraglarent. ipsa in medio stans 'bibite' inquit 'et inebriamini, ut cadat unusquisque et non resurgat. ille apud me primus qui omnium perditissimus, ille meus est qui suus non est, ille mihi gratior qui sibi nequior. calix aureus Babylonis in manu mea inebrians omnem terram; a uino meo biberunt omnes gentes. qui est ergo insipientior deuertat ad me, et indigentibus sapientia praecipio dicens: panibus absconditis suauiter utimini et aquam furtim dulciorem bibite. manducemus et bibamus; cras enim moriemur. transiet uita nostra tamquam uestigia nubis et tamquam nebula dissipabitur. uenite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creatura tamquam iuuentute celeriter. uino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. coronemus nos rosis, antequam marcescant. nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra; ubique relinquamus signa laetitiae. hic omnia relincuntur, nihil secum quis feret nisi quod corporis uoluptate perceperit. denique ipsam ego institui philosophiam. nec est alia uerior nisi ea quae bonum adserit [nisi] quod suaue atque iocundum sit. ergo uel philosophiae uel sapientiae Solomonis credite'. His auditis uelut ceruus sagittatus in iecore haeret saucius. quem miserans uirtus et casurum cito uidens inprouiso occurrit uerita ne inter moras inlecebris demulcentibus mens capiatur humana. 'palam' inquit 'adparui tibi non quaerenti me, ne fallat inprudentem et circumueniat te mulier effrenata et luxuriosa, quae non nouit pudorem. sedet in foribus domus in sella palam in plateis aduocans praetereuntes. nunc igitur, fili, audi me et intende uerbis oris mei. non declinet in uias eius cor tuum; multos enim uulnerando deiecit, et sunt innumerabiles quos trucidauit. uiae inferorum domus eius deducentes in secessum mortis. aufer igitur tibi prauum os et iniusta labia a te longe propelle. oculi tui recta uideant; noli intendere fallaci mulieri. mella enim destillant a labiis mulieris fornicariae, quae ad tempus inpinguat fauces tuas, postea uero amariorem felle inuenies. dies me citius defecerit quam uitia eius exponam, quae tamen in Prouerbiis ore sapientiae descripta atque expressa sunt. non te uincat formae concupiscentia. adulterina est, fucis inlita, nequaquam uero ac sincero fulgens decore. neque capiaris oculis; circumfusa enim retia sunt. esto magis similis illius et sequere eum qui salit super montes et transilit super colles, prospiciens per fenestras, eminens super retia. mala sunt uoluptatis uincula. oculos delectat, demulcet aures, sed mentem inquinat. multa mentitur, falsa adiungit, uera subducit, spondit pecuniam, aurum offert, sed aufert disciplinam. tu autem accipe potius disciplinam quam pecuniam et scientiam super aurum probatum; melior est enim lapidibus pretiosis. non te celabo quae summa eius feruntur, ne uidear deoperire quae displiceant in uoluptate et obumbrare quae placeant. eleuat enim et extollit mentem suasoriis uerbis, ostendit omnia regna terrae dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. ibi tu caue ne capiaris praeterlabentibus et non manentibus, quibus magna temptatio est. docuit te certe dominus Iesus quemadmodum aduersus huiusmodi temptationes resistas. tetenderat diabolus primum laqueum gulae dicens: si filius dei es, dic lapidi huic ut fiat panis: respondit dominus: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. laqueum soluit hoc dicto. posuit iterum diabolus secundum iactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare. et duxit illum inquit in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: si filius es dei, mitte te hinc; scriptum est enim quod angelis suis mandauit de te ut conseruent te, quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. itaque cum posset sine ullo periculo mittere se dominus Iesus, cui suppeterent spiritales uolatus, tamen ne iactantiae genus esset, respondit diabolo: non temptabis dominum deum tuum. simul docuit nos cauere ne faciamus uoluntatem diaboli. si ergo ueri iactantia declinanda est, quanto magis nemo debet falsa iactare pro ueris? tertius superest laqueus auaritiae atque ambitionis. ostendit in monte posito omnia regna orbis terrae in momento tem- poris. bene in momento, quia diuturna esse non possunt. paululum expecta, et cito transeunt. itaque qui secuntur ea in monte sibi uidentur, sed non sunt perpetui, sicut habes scriptum: uidi impium superexaltatum et eleuatum super caedros Libani: et transiui, et ecce non erat. sed qui maximi ea facit adorare uidetur diabolum, cuius deus uenter est et in pudendis gloria. tu autem in deo gloriam quaere, qui tibi ait: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, a quo aeterna accipias, non temporalia.