bene autem inter dominum et seruum seruatur distantia, ut prae rogatiuam domini intellegas, serui gratiam. de Moyse legitur quia sepulturam eius nemo scit, de Christo autem 〈quia〉 sepultura eius de terra sublata est, quia ille secundum mysterium legis expectabat redemptionem, ut resurgeret, hic secundum euangelii donum redemptionem non expectabat, sed donabat. et ideo sepultura eius non ignorata est, sed eleuata, quam diutius creatura tenere non potuit, quia per ipsum omnis creatura properauit a corruptionis seruitiis eleuari. nemo ergo scit sepulturam Moysi, quia uitam eius omnes nouerunt, Christi autem sepulturam uidimus, sed nunc iam non nouimus, quia resurrectionem eius agnouimus; debuit enim cognosci tumulus eius, ut resurrectio manifestaretur. et ideo in euangelio tumulus summa expressione describitur, in lege non quaeritur, quia licet resurrectionem eius lex adnuntiauerit, nobis tamen euangelii series plenissime conprobauit. Ergo, ut quod proposuimus conpleamus, adiecit inquit parere Abel, hoc est meliorem Eua, quae grauiter ante peccauerat, ex se generauit sententiam, ut superioris sententiae aboleret errorem. mentior, nisi hoc in uniuersis probatur. ita enim nascimur, ut ante infirmus infantiae sensus in nobis sit, postea pueritiae corporis tantummodo curam sciens, nullum cultum, nullam habens obseruantiam diuinorum. unde et euidenti naturae nouitate ortum Iesum Christum ex uirgine ut probaret propheta ait: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel. butyrum et mel manducabit, priusquam sciat malum aut bonum: quoniam priusquam sciat bonum aut malum non credit malitiae, ut eligat quod bonum est et infra: priusquam sciat puer uocare patrem aut matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae contra regem Assyriorum. solus enim fuit qui non est captus saeculi huius uanitate et carnali tumore, utpote qui se humiliauit factus oboediens usque ad mortem, longe uniuscuiusque nostrum dissimilis, qui nos frustra extollimus mente carnis inflati. unde et nemo sine peccato nec unius diei infans, ille autem peccatum non fecit. et ideo in nobis ante Cain nascitur se ipsum praeferens, postea Abel generatur, in quo sit reuerentia diuinitatis. prius ergo inrepit quod malum est, postea agnoscitur quod bonum. ubi autem bonum ibi iustum, ubi iustitia ibi sanctitas, hoc est Abel, qui adhaeret deo. et factus est inquit Abel pastor ouium, Cain autem operabatur terram, non est otiosum quod cum ante generatus sit Cain, ut lectio docet, praelatus sit hoc loco Abel, nec idem sit ordo nominum qui est ordo naturae. quid sibi uult mutatio ordinis, ut prius iunioris meminerit, ubi describitur uitae status operisque usus? interrogemus officiorum distantiam, ut colligamus causam praelationis. operari terram usu prius est, gratia inferius quam oues pascere. hoc enim instar cuiusdam est doctoris et principis meritoque senior a uetustioribus inchoauit, iunior recentiora praetulit, quae nullas spinas, nullos tribulos germinarent, nulli sententiae essent obnoxia. denique peccati reus Adam de paradiso dimissus est uoluptatis, ut operaretur terram. recte ergo ubi nascuntur hi fratres, seruatur etiam in praedicando ordo naturae: ubi uero exprimitur disciplina uiuendi, seniori iunior antefertur, quia etsi tempore iunior uirtute praestantior est. innocentia enim tempore posterior est quam malitia et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior; senectus enim uenerabilis est, non annis incana, sed moribus. et aetas inquit senectutis uita inmaculata. ubi ergo generatio exprimitur, praeueniat Cain, ubi disciplinarum fit praedicatio, praecurrat Abel. adulescentiam igitur et ipsam in exordiis iuuentutem uariarum inlecebris passionum feruere quis abnuat, sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciuiae tempestate discussa tranquillitatem refundi et in quosdam portus quietos lassae nauigium animae subducere? itaque graues motus nostrae adulescentiae fida senectutis statione placidantur. Ne ergo dubites talibus naturae admonitus exemplis quod malitia praecedat tempore, sed iuuenculescat infirmitate. habet illa aetatis stipendium, uirtus autem praerogatiuam gloriae, quam plerumque iusto iniquus iudici cedit. cuius rei testis est fidelis diuina scriptura, quae docet Esau cognomine stultitiae uirum cessisse patienter primatus suos fratri suo Iacob, ita ut diceret: ut quid mihi primatus? sed quos iste posthabuit hos uir cognomento exercitationis praeditus quaesiuit mereri. nonne tibi uidetur Esau tamquam in agone uictus et propriae mentis infirmitate inparem se existimans cessisse uictori coronam, quem uidebat nulliis passionum inlecebris inflecti, quarum ipse puluerem sustinere non poterat? ut quid mihi inquit primatus? apud ignauos enim nulla sunt insignia uirtutis, apud sapientes prima habentur; studia enim uirtutis quaedam instrumenta sunt. itaque sicut bellator sine armis esse non potest ita nec sine exercitatione uirtus. unde et dominus in euangelio ait: a diebus Iohannis Baptistae regnum caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud et alibi: quaerite regnum dei, et ecce omnia praesto sunt uobis. non dormientibus nec otiantibus, sed uigilantibus et laborantibus pollicentur praemia, ... sed labori merces parata est, qui, licet non sit suauis ad gratiam, tamen fructuosus ad praemium est. docet hoc sermo legis, sicut scriptum inuenimus: