ego tamen hoc loco secundum scripturam mysterium magis duorum populorum intellego, quod deus adiciendo ecclesiae suae fidem piae plebis abstulit perfidiam populi praeuaricantis, quando quidem uerba ipsa hoc significare uideantur dicente deo: duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo exibunt. haec figura synagogae et ecclesiae in istis duobus fratribus ante praecessit, Cain et Abel. per Cain parricidalis populus intellegitur Iudaeorum, qui domini et auctoris sui et secundum Mariae uirginis partum fratris, ut ita dicam, sanguinem persecutus est, per Abel autem intellegitur Christianus adhaerens deo, sicut et Dauid ait: mihi autem adhaerere deo bonum est, ut se caelestibus adtexeret, a terrenis separaret. et alibi defecit inquit anima mea in uerbum tuum, eo quod ordinem uiuendi atque usum non in terrenis uoluptatibus, sed in uerbi cognitione posuisset. ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense et examinate quod legimus in Regnorum libris: et adpositus est ad patres suos. intellegi enim datur quod patrum similis fuerit fide. unde claret non ad sepulturam corporis, sed ad consortium uitae relatum. denique de Isaac non perfunctorie scriptum putatur quod relinquens corporis istius speciem, quae animae suae adtexebatur, adpositus sit ad genus suum, eo quod patris sui moribus adhaeserit. pulchre autem ad genus ait, non ad populum sicut alibi. nam legimus aliis locis adpositos fuisse ad populum suum, sed isti non tam praestantes; praestantior autem qui paucorum similis fuerit et non plurimorum — plures in populo suo quam in genere — et praestantius ducitur paucorum similem esse quam plurimorum. qui ergo dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est solius sapientiae societate contentus superni illius generis, quod est unum sibique semper conueniens, non plebeiae uilitatis imitator adstruendus fuit scripturae diuinae testimonio. etenim ubi labor doctrina meditatio, illic cum pluribus commune collegium et quoddam populare consortium est. audiendo enim plerique proficiunt. quos nominauit populum. ubi autem non humana traditione, sed ingeniosa collectione sine usu laboris disciplina percipitur, illic sublimis generis incorrupta sinceritas est. et ideo Isaac tamquam dei munus ad genus suum magis quam ad populum adpositus legitur, ut diuinorum potius quam humanorum imitatorem fuisse sedulum recognoscas. Beata et illa mens, quae species et ipsum genus supergrediens meretur audire quod dictum est ad Moysen, cum separaretur a populo: tu autem sta mecum. nam sicut in Isaac dominicae incarnationis typus humanae generationis supergressus consuetudinem uicit priores ita, ut in eo non uulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogatiua praecelleret, sicut lectio docet: Abrahae enim dictae sunt repromissiones et semini eius. non dicit et seminibus tamquam in multis, sed sicut uni, hoc est semini tuo, quod est Christus, ita etiam in Moyse uenturi doctoris figura, qui legem doceret, euangelium praedicaret, inpleret testamentum uetus, nouum conderet, caeleste populis alimentum daret, humanae dignitatem condicionis excessit, eo usque, ut dei donaretur nomine, sicut habemus scriptum dicente domino: posui te in deum Pharao. etenim uictor passionum omnium nec ullis saeculi captus inlecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem caelestis puritate conuersationis obduxerat, mentem regens, carnem subiciens et regia quadam auctoritate castigans, nomine dei uocatus est, ad cuius similitudinem se perfectae uirtutis ubertate formauerat. et ideo non legimus de eo sicut de ceteris quia deficiens mortuus est, sed per uerbum dei mortuus est; deus enim neque defectionem aut diminutionem patitur neque adiectionem capit. unde et addidit scriptura quia nemo scit sepulturam eius usque in hodiernum diem, ut translationem magis quam interitum eius intellegas; mors enim secessio quaedam est animae et corporis. mortuus igitur est per uerbum dei, ut ait scriptura, non secundum uerbum, ut aduertas non nuntium mortis, sed gratiae munus expressum, qui translatus magis quam derelictus est, cuius nemo nouit sepulturam. quis enim in terris reliquias eius potuit deprehendere quem secum esse dei filius in euangelio demonstrauit? denique et Helias simul est uisus, qui translatus curru est, non sepultus nec mortuus legitur; uiuit enim qui cum dei filio est. Moyses autem mortuus quidem legitur, sed per uerbum dei mortuus, per quod facta sunt omnia. uerbo autem dei caeli firmati sunt; per uerbum igitur dei non lapsus operis, sed firmamentum est. non ergo tamquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, sed tamquam uerbi caelestis operatione donatus et munere, ut quietem magis caro eius quam bustum acceperit.