Sed hoc nisi diuino donatus munere efficere non potes. et ideo ait: dabit tibi deus, hoc est cogitationes optimas placida consilia, tranquillas inuentiones. cum dederit haec, tolles omne quod aperit uuluam masculinum et sanctificabis domino. non totum exigit a te deus, qui totum donauit. multa enim ad usum substantiae largitur humanae, et hoc non potest esse diuinum sacrificium, ubi est usus naturae. edere bibere dormire aliaque ministeria corporis dono sunt tibi conlata, non a te relata deo munera. quicquid autem sanctum cogitaueris, hoc dei munus est, dei inspiratio, dei gratia, sicut e contrario illa quae [cum] in usu naturae humanae sunt non coinquinant hominem, sed quod exit de ore, furta, falsa testimonia, sacrilegia, haec sunt quae coinquinant hominem. interiora ergo nostra mundemus, ut possit oblatio non displicere. ibi quaeramus omne quod aperit uuluam masculinum, hoc est iustum et principale, quod sanctificare domino debeamus. neque enim hi nos corporei coetus atque conceptus partusque sanctificant, quibus uulua feminae deflorato pudore uirginitatis aperitur. nam etsi mulier sanctificet. uirum et uir mulierem, tamen plerumque contingit uirginis uuluam etiam sine coniugii sanctitate reserari. neque rursum sola uirilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus. habent sua munia uiri, habent mulieres sexus sui officia discreta. generatio ista successionis humanae mulierem decet, inpossibilis eadem uiro. ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus. istam sane inuenio, quae nullo discreta sit sexu. et cum sexum non habeat, utriusque sexus munera repraesentat, nubit concipit parit. et sicut feminis dedit uuluam natura, in qua uniuscuiusque animantis generatio per menstruas formatur aetates, ita est quaedam uirtus animae, quae uelut quodam uuluae genitalis secreto cogitationum nostrarum suscipere semina, conceptus fouere partusque solet edere. neque enim aliter diceret Esaias: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis, nisi uuluam animae nouisset. harum generationum quaedam femineae sunt: malitia petulantia luxuries intemperantia inpudicitia aliaque huiusmodi uitia, quibus animi nostri quaedam eneruatur uirilitas. masculinae sunt castitas patientia prudentia temperantia fortitudo iustitia, quibus mens nostra et caro ipsa firmatur et ad obeunda inpigre munia uirtutis erigitur. hos partus aluus ille propheticus parturiuit. et ideo ait: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. masculinum igitur et parturiuit et peperit qui spiritum salutis effudit. Hos partus anima nostra parturiat, nec solum parturiat, sed etiam pariat et diebus pariat inpletis, ne inmaturos partus dies iudicii deprehendat. de his enim partubus dixit dominus Iesus: uae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. maturius igitur absoluatur hic partus et cogitationes nostrae bonorum operum processibus explicentur, ut nihil inperfectum finis noster inueniat, nihil inexplicatum terminus uitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat. festina igitur, anima, formare partus tuos, properatius absoluere, celerius quos genueris enutrire.