concluso ergo illo et conuicto Cain crimine aliud oblationis uitium discutiamus. optulit a fructibus terrae. non a primis fructibus primitias deo: hoc est primitias sibi prius uindicare, deo autem sequentia deferre. itaque cum anima corpori tamquam seruo domina sit praeferenda, utique primitias eius, hoc est animi prius quam corporis offerre debemus. primitiae animae primi motus sunt bonarum disciplinarum. quae licet tempore posteriores sint quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, uisus, auditus et tactus, odor, uox — mens autem et sensus pars animae, pars corporis est —, tamen priores sunt disciplinis. quarum primitiua est puro corde et simplici sermone oblata deo gratiarum actio. haec munera optulit Abel, et ideo respexit deus in munera eius, quoniam a primitiuis optulit. accedit ergo quia de primitiuis ouium et de adipibus earum. considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus optulit. plus est enim animalis quam terrenus, siquidem animalis proximus spiritali est. non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale. quod animale spirat, habet uitalem spiritum, non item quod de terrarum est fructibus. deinde optulit non secunda, sed prima, non exigua, sed pinguia. qualia enim lex probauit et iussit offerri, sicut scriptum est: et erit inquit, cum inducet te deus in terram Chananaeorum, sicut iurauit patribus tuis, et dabit tibi. et tolles omne quod aperit uuluam masculinum domino. omne quod aperit uuluam de armentis et pecoribus tuis quaecumque nata fuerint tibi masculina sanctifica domino. omne quod aperit uuluam asinae mutabis illud oue; si autem non mutabis, redimes illud. quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae quam 〈quod〉 in quibusdam uenis uerborum simplicium deprehendas licet atque haurias ubertatem gratiae spiritalis? Chananaei etenim mobiles, inquieti sunt. cum gitur in eorum terram fueris ingressus, quos aduertis propter euitatem et inquietudinem instabilitatemque morum possessione deiectos, tu teneto constantiam. non te uilis ratio, leuis sermo perturbet — hoc est enim Chananaeus, mobilis sermo, affectus instabilis et inquieta contentio —, sed magis tranquillitatem cordis et animi serenitatem placidus seruato, ut tamquam in salo maris tutam nauibus stationem portu quodam tuae mentis exhibeas. hanc possessionem tibi dominus pollicetur et quodam sacramenti promittit uinculo, ut constantiam tuam firmet. neque enim deus ideo iurat, quod fide credentis indigeat aut testimoniorum adstipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat sicut homines, qui fidem nobis adsciscimus sacramento et ideo iuramus, ut credamur uera dixisse. deus autem et cum loquitur fidelis est, cuius sermo sacramentum est; non enim propter sacramentum fidelis deus, sed propter deum etiam sacramentum fidele est. qua ratione igitur Moyses iurantem deum inducit? quia nos usu quodam mortalium claudimur et uelut echini cortice quodam nos uulgaris opinionis inuoluimus aut uelut cocleae, quae nisi intra testae operimentum sint spirare non possunt nec aerem liberum carpere aut sustinere, sic nos 〈non〉 nisi intra quaedam humanae consuetudinis latibula terrena uersamur. unde quia illud uerius solemus credere quod iure iurando firmatur, ne nostra claudicet fides, iurare scribitur deus, qui ipse non iurat, sed iurantium iudex et ultor est perierantium. denique scriptum est: iurauit dominus, et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum. seruauit utique quod iurauit, dedit nobis aeternum principem sacerdotum, ut et tu quod iuraueris ita noueris esse seruandum, ut quia per eum iuras qui non mentitur scias futurum si mentiaris ultorem. expulsis igitur inquietis et mobilibus cogitationibus dabit tibi deus uacuam possessionem cordis et mentis, ut eam cultu quodam tranquillitatis exerceas et fructum ex ea capias nec sustineas in eam Chananaeos, hoc est turbidos sensus recurrere, eradices gentilicium uitiorum omne consaeptum, lucos eorum diruas, quibus obumbratur ueritas et quidam liber caelestis uisus cognitionis horrore tenebrosae disceptationis absconditur.