De paradiso in superioribus pro captu nostro ut potuimus quod dominus infudit, sensus inuenit digessimus, in quibus Adam atque Euae lapsus est conprehensus. nunc quoniam illa penes auctores non stetit culpa, sed quod peius est deteriorem inuenit heredem, sequentem adoriamur historiam et ea quae secundum scripturas sunt adnexa diuinas nostro opere prosequamur. Adam autem cognouit Euam mulierem suam, quae concepit et peperit Cain et dixit: adquisiui hominem per deum. quae adquirimus ex quo et a quo et per quid adquiramus considerari solet, ex quo tamquam ex materia, a quo quis auctor, per quid tamquam per aliquod instrumentum. numquid hic sic dicit: adquisiui hominem per deum, ut deum intellegas instrumentum? non utique, sed ut intellegas auctorem et operatorem deum. unde deo magis detulit, quia dixit: adquisiui hominem per deum, ut et nos, cum aliquid adquirimus, uel omnes euentus secundos deo magis deferre quam nobis adrogare debemus. et adiecit parere Abel. cum adicitur aliquid, quod prius erat tollitur. idque colligitur ex arithmeticae portionibus aut animae cogitationibus; addito enim numero fit alius numerus, aboletur superior et cogitatio accedens noua excludit superiorem. ergo cum adicitur Abel, aufertur Cain. quod nominum interpretatione plenius deprehenditur. Cain etenim dictus est adquisitio, quod omnia sibi adquireret, Abel qui omnia referret ad deum pia deuotus mentis adtentione, nihil sibi adrogans ut superior frater, sed totum tribuens conditori quod accepisset ab eo. Duae itaque sectae sunt sub duorum fratrum nomine conpugnantes inuicem et contrariae sibi, una quae totum menti suae deputat tamquam principali et quasi cuidam cogitationis et sensus et motus omnis auctori, hoc est quae omnes inuentiones humano adscribit ingenio, altera quae tamquam operatori et creatori omnium deo defert et eius tamquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo. illa prior Cain significatur, haec posterior Abel dicitur. has duas sectas anima una parturit et ideo germanae habentur, quod uno fundantur utero, sed contrariae sunt, quia oportet eas, cum quodam animae partu editae fuerint, diuidi ac separari; conpugnantibus enim hospitium esse unum perpetuo non potest. denique Rebecca, cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali alteram boni, easque exilire intra uterum sentiret suum — Esau enim typus erat malitiae, Iacob figuram bonitatis gerebat —, mirata quid illud esset quod discordiam quandam concepti cerneret fetus, consuluit deum, ut passionem proderet, medellam daret. itaque precanti est responsum editum: duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo exibunt, quod si ad animam referas, eandem generatricem boni et mali intelleges, quia ex quodam fonte animae utrumque demanat, sed hoc sobrii solet esse iudicii, ut repudiato malo uelut enutriat quod bonum est atque confirmet. prius ergo quam pariat bonum, hoc est reuerentiam deo debitam, ut ipsi totum deferat, sua praefert; cum uero genuerit confessionem, quae defertur deo, deponit sui cordis tumorem. adiciens ergo deus bonum animae dogma Abel abstulit inprobum dogma Cain.