Quid igitur in hac uita aliud iusti agunt nisi ut exuant se huius corporis contagionibus, quae uelut uincula nos ligant, et se ab his molestiis separare contendant, renuntient uoluptatibus atque luxuriae, fugiant flammas libidinum? nonne igitur unusquisque in hac uita positus speciem mortis imitatur, qui potest se ita gerere, ut ei moriantur omnes corporis delectationes et cupiditatibus omnibus mundique inlecebris etiam ipse moriatur, sicut mortuus erat Paulus dicens: mihi enim mundus crucifixus est et ego mundo? denique ut sciamus quia est mors in hac uita et bona mors, hortatur nos, ut mortem Iesu in corpore nostro circumferamus; qui enim habuerit in se mortem Iesu, is et uitam domini Iesu in corpore suo habebit. operetur igitur mors in nobis, ut operetur et uita, bona uita post mortem, hoc est bona uita post uictoriam, bona uita absoluto certamine, ut iam lex carnis legi mentis repugnare non nouerit, ut iam nobis nulla sit cum corpore, mortis contentio, sed sit in corpore mortis uictoria. atque haut scio ipse an maioris uirtutis mors ista quam uita sit. certe apostoli moueor auctoritate dicentis: ergo mors in nobis operatur, uita autem in uobis. unius mors quantorum populorum uitam aedificabat! itaque docet et istam mortem in hac uita positis expetendam, ut mors Christi in corpore nostro eluceat, et illam beatam, qua conrumpitur exterior ut renouetur interior homo noster et terrestris domus nostra dissoluatur, ut habitaculum nobis caeleste reseretur. imitatur igitur mortem qui se a communione carnis huius abducit atque illis uinculis soluit, de quibus dicit tibi dominus per Esaiam: sed solue omnem conligationem iniustitiae, dissolue obligationes uiolentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem et omnem circumscriptionem iniquam disrumpe.