Ergo quoniam docuit apostolus eum qui euaserit ex hoc corpore, si meruerit tamen, cum Christo futurum, quid sit mors, quid etiam uita consideremus. itaque scriptura docente cognouimus quia mors absolutio est animae et corporis et quaedam hominis separatio. soluimur enim hoc nexu animae et corporis, cum recedimus. unde et Dauid ait: disrupisti uincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. uincula autem uitae huius, id est coniunctionis nostrae, quae ex anima constat et corpore, significari docet superior uersiculus psalmi eius: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. et ideo quasi propheta praeuidens se cum sanctis et qui pro deuotione animas suas in Christo deposuerunt futurum laetatur, quia et ipse obtulit se fideliter pro dei populo, 〈cum〉 aduersus Golian singulari certamine dimicaret et solus com- mune periculum et crimen refelleret uel cum se morti pro domini placanda offensione promptus obiceret uel cum se pro salute populi laborantis diuinae ultioni paratus offerret. sciebat enim gloriosius esse pro Christo mori quam regnare in hoc saeculo; quid enim praestantius quam fieri Christi hostiam? itaque cum frequenter ab eo legamus domino oblata esse sacrificia, hoc tamen loco addidit: tibi sacrificabo hostiam laudis. non 'sacrifico' inquit, sed 'sacrificabo' significans illud perfectum esse sacrificium, quando unusquisque domino corporis huius uinculis absolutus adsisteret et offerret se hostiam laudis, quia ante mortem nulla est perfecta laudatio neque quisquam in hac uita possit definito praeconio praedicari, cum posteriora eius incerta sint. mors igitur solutio est animae et corporis. denique et in apostolo docuimus lectum: dissolui et cum Christo esse multo melius. solutio autem ista quid agit aliud nisi ut corpus resoluatur et quiescat, anima autem conuertatur in requiem suam et sit libera, quae si pia est, cum Christo futura sit?