Imitatur ille qui se uoluptatibus exuit et a terrenis delectationibus adtollit atque adleuat et in illo caelesti habitaculo locat, in quo Paulus, cum adhuc uiueret, conuersabatur. aliter autem non diceret: nostra autem conuersatio in caelis est, quod pariter ad praesumptionem meriti potest meditationemque conferri. illic enim erat eius meditatio, illic animae eius conuersatio. illic eius prudentia, quae utique intra angustias carnis huius haerere non solebat. sapiens enim cum illud diuinum requirit, absoluit animam suam corpore et eius ablegat contubernium, cum illam ueri tractat scientiam, quam uelut nudam sibi et apertam desiderat demonstrari et ideo retibus quibusdam et nebulis huius corporis se quaerit exuere. neque enim manibus istis aut oculis atque auribus conprehendere supernam illam possumus ueritatem, quoniam quae uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur aeterna. denique saepe fallimur uisu et aliter pleraque quam sunt uidemus, fallimur etiam auditu, et ideo contemplemur non illa quae uidentur sed quae non uidentur, si nolumus falli. quando igitur anima nostra non fallitur, quando solium ueritatis adtingit, nisi quando se ab isto secernit corpore neque ab ipso deci- pitur et inluditur? inluditur enim uisu oculorum, inluditur auditu aurium, et ideo relinquat illud et deserat. unde et apostolus clamat: ne tetigeritis, ne attaminaueritis, ne gustaueritis, quae sunt omnia ad corruptelam; in corruptelam enim sunt quae sunt in corporis indulgentiam. et ideo ostendens non per corporis indulgentiam, sed per animae cleuationem et cordis humilitatem inuenisse quod uerum est addidit: nostra autem conuersatio in caelis est. ibi igitur quaerat quod uerum est, quod est et manet seque in sese colligat et congreget omnem aciem uirtutis suae neque aliis committat et credat, sed ipsum se cognoscat et intellegat et quod sibi uidetur uerum esse, hoc sequendum nouerit: quod delectatione carnali eligendum aestimauerit, hoc sciat falsum, ab eo fugiat et recedat, quia fraudis est plenum.