nullus enim dies sine nostro peccato praeterit. unde egregie apostolus ait: mihi enim uiuere Christus et mori lucrum. aliud ad necessitatem uitae referens, aliud ad mortis utilitatem; Christus enim nobis uiuere, cui seruimus, cui oportet sanctis suis in euangelii praedicatione deferatur obsequium. denique et Symeon, qui ait: nunc dimittis seruum tuum, propter Christum expectabat. Christus enim rex noster est: ideo quod rex iubet deserere non possumus et contemnere. quantos imperator terrae huius in peregrinis locis aut honoris specie aut muneris alicuius causa iubet degere! numquid hi inconsulto imperatore discedunt? et quanto amplius est diuinis placere quam humanis! uiuere ergo sancto Christus est et mori lucrum. quasi seruus enim non refugit uitae obsequium et quasi sapiens lucrum mortis amplectitur; lucrum est enim euasisse incrementa peccati, lucrum fugisse deteriora, ad meliora transisse. et addidit: dissolui et cum Christo esse; multo enim melius; permanere autem in carne magis necessarium propter uos. aliud melius, aliud necessarium, necessarium propter fructus operis, melius propter gratiam et copulam Christi.