Itaque si plena oneris uita, utique finis eius adleuamento est. adleuamentum autem bonum, mors autem finis: mors igitur est bonum. neque enim aliter gauisus est et Symeon, qui responsum acceperat non uisurum se mortem, nisi prius uideret Christum domini. et cum parentes in templum inducerent, suscepit manibus suis et dixit: nunc dimittis seruum tuum in pace, quasi necessitate quadam in hac uita teneretur, non uoluntate, ita dimitti petit quasi a uinculis quibusdam ad libertatem festinaret. sunt enim uelut uincula quaedam corporis huius et quod est grauius uincula temptationum, quae nos alligant et ad iniuriam captiuitatis adstringunt quadam lege peccati. denique in exitu ipso uidemus quemadmodum anima decedentis paulatim soluat se uinculis carnis et ore emissa euolet tamquam carcereo corporis huius exuta gurgustio. denique festinabat etiam sanctus Dauid de loco hoc peregrinationis exire dicens: aduena ego sum apud te in terra et peregrinus sicut omnes patres mei. et ideo tamquam peregrinus ad illam sanctorum communem omnium festinabat patriam petens pro huius commorationis inquinamento remitti sibi peccata, priusquam discederet e uita. qui enim hic non acceperit remissionem peccatorum illic non erit; non erit enim, qui ad uitam aeternam non potuerit peruenire, quia uita aeterna remissio peccatorum est. ideoque dicit: remitte mihi ut refrigerer prius quam eam, et amplius non ero.