quid enim est quod haec uita delectet plena aerumnarum et sollicitudinum, in qua innumerae calumniae et multae molestiae et multae lacrimae eorum qui adflictantur molestiis, et non est inquit qui eos consoletur? et ideo laudat Ecclesiastes defunctos magis quam uiuentes et optimus inquit supra hos duos qui nondum natus est, qui non uidit hoc malum. et alibi idem Ecclesiastes meliorem longaeuo uiro eum adseruit quem abortu eiecit mater sua, quia non uidit haec mala, quae fiunt in hoc mundo, nec in has uenit tenebras nec in uanitate ambulauit saeculari, et ideo requiem hic magis habebit qui in hanc uitam non uenit quam ille qui uenit. quid enim boni est homini in hac uita, qui in umbra uiuit nec expleri postest cupiditatibus suis? et si expleatur diuitiis, fructum quietis amittit, quia cogitur custodire quod misera auiditate quaesierit, ut miserius eas possideat cui prodesse non poterunt. quid enim miserius quam ut custodia torqueat quarum abundantia nihil prosit?