Sed mortis tria sunt genera. una mors peccati est, de qua scriptum: anima quae peccat ipsa morietur. alia mors mystica, quando quis peccato moritur et deo uiuit, de qua ait item apostolus: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem. tertia mors, qua cursum uitae huius et munus explemus, id est animae corporisque secessio. aduertimus igitur quod una mors sit mala, si propter peccata moriamur, alia mors bona sit, qua is qui fuerit mortuus iustificatus est a peccato, tertia mors media sit; nam et bona iustis uidetur et plerisque metuenda, quae cum absoluat omnes, paucos delectat. sed non hoc mortis est uitium, sed nostrae infirmitatis, qui uoluptate corporis et delectatione uitae istius capimur et cursum hunc consummare trepidamus, in quo plus amaritudinis quam uoluptatis est. at non sancti et sapientes uiri, qui longaeuitatem peregrinationis huius ingemescebant, dissolui et cum Christo esse pulchrius aestimantes, denique diem generationis suae exsecrabantur, sicut quis ait: pereat dies illa, in qua natus sum.