<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> et ludaei putant quia propterea haec senex <lb/>
            ad Ruben filium dicat, quia cum Bala concubina patris <lb/>
            concubuit et torum patrium polluit — sed facile refelluntur;<lb n="10"/>
            hoc enim ante erat gestum —, Iacob autem quae uentura <lb/>
            essent in nouissimis diebus, non ea quae gesta erant spondet <lb/>
            se esse dicturum. ergo patriarchae sibi congruit et constat <lb/>
            sententia, qui uidens persequentibus ludaeis futuram domini <note type="margin"> E </note> <lb/>
            passionem execratur immanem primogenitae plebis audaciam,<lb n="15"/>
            quae incredula nec dei legi subdita et iugum Christi dura <lb/>
            nesciens portare ceruice auctorem uitae non solum scelere <lb/>
            necis, sed etiam sacrilegae insultationis adfecit iniuria. 
</p></div></div></body></text></TEI>