et ludaei putant quia propterea haec senex ad Ruben filium dicat, quia cum Bala concubina patris concubuit et torum patrium polluit — sed facile refelluntur; hoc enim ante erat gestum —, Iacob autem quae uentura essent in nouissimis diebus, non ea quae gesta erant spondet se esse dicturum. ergo patriarchae sibi congruit et constat sententia, qui uidens persequentibus ludaeis futuram domini E passionem execratur immanem primogenitae plebis audaciam, quae incredula nec dei legi subdita et iugum Christi dura nesciens portare ceruice auctorem uitae non solum scelere necis, sed etiam sacrilegae insultationis adfecit iniuria.