<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> denique spiritaliter de populis hoc <lb/>
            esse mysterium senior declarauit. nam cum filius eum putaret <lb/>
            errasse uitio hebetioris aspectus, conuertere uoluit manus <lb n="5"/>
            eius dicens: non sic pater; hic enim primitiuus est. <note type="margin"> D </note> <lb/>
            inpone dexteram tuam supra caput eius. et noluit, <lb/>
            sed dixit: scio, fili, scio. et hic erit in populum, <lb/>
            et hic exaltabitur, sed frater eius iunior maior <lb/>
            illo erit, et semen illius erit multitudo gentium. <lb n="10"/>
            denique praeferendum Ephraem seniori germano etiam benedictionis <lb/>
            serie prophetauit dicens: in uobis benedicetur <lb/>
            Istrahel dicentibus: faciat uobis deus sicut <note type="margin"> 515 A </note> <lb/>
            Ephraem et Manasse. et ideo cum essent nepotes, in <lb/>
            locum filiorum sunt adoptati, ut non essent auitae benedictionis <lb n="15"/>
            expertes. 
</p></div></div></body></text></TEI>