denique spiritaliter de populis hoc esse mysterium senior declarauit. nam cum filius eum putaret errasse uitio hebetioris aspectus, conuertere uoluit manus eius dicens: non sic pater; hic enim primitiuus est. D inpone dexteram tuam supra caput eius. et noluit, sed dixit: scio, fili, scio. et hic erit in populum, et hic exaltabitur, sed frater eius iunior maior illo erit, et semen illius erit multitudo gentium. denique praeferendum Ephraem seniori germano etiam benedictionis serie prophetauit dicens: in uobis benedicetur Istrahel dicentibus: faciat uobis deus sicut 515 A Ephraem et Manasse. et ideo cum essent nepotes, in locum filiorum sunt adoptati, ut non essent auitae benedictionis expertes.