<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="11" unit="altchapter"/>  Nunc ut tamquam epilogo quodam concludamus historiam. <note type="margin"> C </note> <lb/>
            sicut et scriptura conclusa diuina, prophetiam sancti Iacob de <lb/>
            sancti Ioseph nomine digeramus: filius ampliandus meus <lb/>
            Ioseph, filius ampliandus meus zelandus, filius meus <note type="margin"> D </note> <lb/>
            adulescentior, ad me reuertere. in quem consilium<lb n="5"/>
            conferentes maledicebant et intendebant in eum <lb/>
            domini arcum. et contriti sunt cum potentia arcus <lb/>
            eorum et dissoluti sunt nerui bracchiorum manus <lb/>
            eorum per manus potentis Iacob, indeque praeualuit <lb/>
            Istrahel a deo patris tui. et adiuuit te deus meus et<lb n="10"/>
            benedixit te benedictione caeli a summo et benedictione <lb/>
            terrae habentis omnia propter benedictionem <lb/>
            uberum et uuluae, benedictiones patris tui et matris. <lb/>
            praeualuit super benedictiones montium manentium <note type="margin"> E </note> <lb/>
            et desideriis collium aeternorum: erunt super caput<lb n="15"/>
            Ioseph et super uerticem eorum quibus praefuit <lb/>
            fratrum. 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p> quae causa est quod super omnes filios uberius <lb/>
            Ioseph filium prosecutus est pater nisi quia in eo praefigurantia <lb/>
            Christi uidebat mysteria? unde benedicens illum magis <lb/>
            

<note type="footnote"> 3 Gen. 49, 22 -26 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 scriptura conclusa <hi rend="italic">(fort</hi>. conclusa est) diuina <hi rend="italic">scripsi</hi> scripturam <lb/>
            (scribturam <hi rend="italic">B)</hi> conclusam diuinam <hi rend="italic">BP P\'</hi> scriptura conclusa diuinam <lb/>
            <hi rend="italic">P ml 0</hi> scriptura conclusit diuina P <hi rend="italic">m2 U\'1DTT\' et</hi> (diuina <hi rend="italic">om.) V</hi> <lb/>
            scriptura diuina conclusit UxE scripturam conclusam diuinam &lt;uidemus&gt; <lb/>
            <hi rend="italic">Hmricus Schenkl</hi> sancti iacob de <hi rend="italic">NVD, om. cet</hi>. 4 zelatus <hi rend="italic">ND</hi> <lb/>
            zelatua meus <hi rend="italic">V; cf. de Ioseph 3, 13</hi> 5 consilia <hi rend="italic">UxE</hi> 7 contristati <lb/>
            <hi rend="italic">BPPxT\'0</hi> 8 bracchiorum <hi rend="italic">B</hi> (c <hi rend="italic">pr. eras.)</hi> brachiorum <hi rend="italic">cet</hi>. 9 indeque <lb/>
            <hi rend="italic">tacite Maurini</hi> indequi <hi rend="italic">B</hi> (d in <hi rend="italic">ras. m2) P</hi> (qui <hi rend="italic">exp. m2) %\'D</hi> inde <lb/>
            quia <hi rend="italic">V</hi> inde <hi rend="italic">OT\'</hi> ille qui <hi rend="italic">cet</hi>. 10 istrahel <hi rend="italic">B</hi> (t <hi rend="italic">exp.)</hi> isrt <hi rend="italic">cet</hi>. 12 habentes <lb/>
            <hi rend="italic">B et</hi> (-is <hi rend="italic">corr.) P</hi> 13 benedictionis <hi rend="italic">BV</hi> benedictionęs (i s. e, <lb/>
            <hi rend="italic">sed eras.) P</hi> benedictio <hi rend="italic">DET</hi> 14 praeualujt P (isti 8. it) praeualuisti <hi rend="italic">T\'</hi> <lb/>
            praeualebit Px praeualuerunt <hi rend="italic">P\'</hi> super <hi rend="italic">exp. m2</hi> 91\', <hi rend="italic">om. WE</hi> benedictiones <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (es <hi rend="italic">ex</hi> is <hi rend="italic">m3)</hi> 15 desideriis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ΠΟ</foreign>Т\' et m1 91\' (cr. de Ioseph <lb/>
            3,13)</hi> desideria 31\' <hi rend="italic">m2 cet., cf. s. 52</hi> 17 ioseph uberius (om. filium) <hi rend="italic">N\'</hi> <lb/>
            18 in eo praefignrantia <hi rend="italic">nOT\'</hi> in eo praefigurata iam <hi rend="italic">U\'VDT</hi> praefigurata <lb/>
            in eo iam WE </note> <lb/>
             
<pb n="151"/>
            qui expectabatur quam illum qui uidebatur ait: filius ampliandus <lb/>
            meus Ioseph. qui est ampliandus nisi Christus, cuius <lb/>
            gratia semper augetur et finem processus sui non habet gloria? <note type="margin"> F </note> <lb/>
            de quo et Iohannes dicit: illum oportet crescere, me <lb/>
            autem minorari, quia per ipsius illud salutare perfectumque <lb n="5"/>
            nomen cumulata est in hoc mundo et abundauit gratia - filius <lb/>
            ampliandus meus - et ideo quia uidebant eum crescere <lb/>
            fratres ei inuidere coeperunt, intellegibilis autem Ioseph et . <lb/>
            zelum incidit ab iis quos magis fouebat. denique dicebat: <lb/>
            non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel. et illi <lb n="10"/>
            dicebant: nescimus unde sit. ille curabat eos et illi negabant <lb/>
            eum. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Filius inquit meus adulescentior. re uera adulescentior, <note type="margin"> 527 A </note> <lb/>
            qui erat paene ultimus natu. denique et scriptura dicit: <lb/>
            amabat eum Iacob, quia filius erat senectutis illi. <lb n="15"/>
            quod etiam ad Christum refertur. senescenti enim mundo et <lb/>
            iam occidenti inlucescens dei filius per Mariae uirginis partum <lb/>
            serus aduenit. tamquam filius senectutis secundum sacramentum <lb/>
            suscepit corpus, qui erat ante saecula semper aput patrem. <lb/>
            unde dicit . 
</p></div></div></body></text></TEI>