agnoscimus itaque qui requieuerit sicut leo, < cum) confregerit bracchia potentium, quia a principio diuisiones temptantium uidit. ibi igitur hiatus est terrae, qui absorbeat calumniantes, ubi temptatio perfidorum est. Aser, pinguis eius panis, et ipse dabit escam E principibus. Aser interpretatione Latina significat diuitias. quis igitur diues nisi ubi altitudo diuitiarum est sapientiae et scientiae dei? quis diues nisi dominus Iesus, qui abundat semper et numquam deficit? pauper uenit in hunc mundum et omnibus abundauit, repleuit uniuersos. quantus est in F diuitiis, qui paupertate sua omnes diuites fecit! sed pauper propter nos, diues cum patre. pauper ille, ut nos ab inopia uindicaret, sicut apostolus docet dicens: quia propter uos pauper factus est, cum diues esset, ut illius inopia inopia uos ditaremini. cuius inopia ditat, sanat fimbria, famis satiat, mors uiuificat, resuscitat sepultura. hic ergo est diues thensaurus, cuius pinguis panis. et bene pinguis, quem qui manducauerit esurire non poterit. hunc panem dedit 1 Deut. 33, 20 sq. 7 Deut. 11, 6 10 Gen. 49, 20 11 Philo de somniis II 5 (I 668, 42) 12 Rom. 11, 33 18 II Cor. 8, 9 20 Matth. 9, 20; 14, 36 23 Ioh. 6, 35 1 gat B gath V 2 bracchia BY brachia cet . principes (ci ex ce) B principibus E et om. DT 3 principium BPYP et (i tert. exp. m2) 0 collictorum Px et (corr. ml) BP 5 fecit dns ND facit V istrahel B isrt PP\'PxOT\' cum iart V in isrt cet . 6 quia NVD cum addidi, quia ed. Rom . cum fregerit 0 confregit PT4 confregeritque DT bracchia BV brachiQ 21x brachia cet . 7 quia T et (a om.) V quia (del.) qui D quis 31\' m2 WE qui Sl m1 cet . 11 prin- cipibus B (us extra u.) diuitem significat V 13 dei om. N\' 15 uniuersos repleuit %xE uniuersos replens (ex repleuit) D 20 famis B Vfames cet . 21 sepultura resuscitat %xE diues est 31\'\' 22 thensaurus B (n eras.) thesaurus cet . huius pinguis ND et bene pinguis in ras. D, om. N apostolis, ut diuiderent populo credentium, et hodieque dat nobis eum, quem ipse sacerdos cotidie consecrat suis uerbis. hic ergo panis factus est esca sanctorum. possumus et ipsum dominum accipere, qui suam carnem nobis dedit, sicut ipse 525 A ait: ego sum panis uitae. patres uestri manducauerunt mannam in deserto et mortui sunt, hic est autem panis, qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. et ne quis putaret quia de hac morte dicit, quae per animae et corporis secessionem uenit, et iure dubitet, cum sciat sanctos apostolos hac morte esse defunctos, addidit: ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. si quis manducauerit ex hoc, uiuet in aeternum, hoc est: non de temporali uita dixi B supra nec de morte istius uitae, qua etiamsi quis mortuus fuerit, tamen si panem meum acceperit, uiuet in aeternum. ille enim accipit qui se ipsum probat; qui autem accipit non morietur peccatoris morte, quia panis hic remissio peccatorum est.