<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            itaque ut ad resurrectionis suae gratiam uocaret gentes — <lb/>
            ipsa est enim pinguis et fertilis terra, quae fructus generat<lb n="10"/>
            aeternos, fructus centesimos et sexagensimos —, subiecit <note type="margin"> E </note> <lb/>
            umerum suum ad laborandum, subiciens se cruci, ut nostra <lb/>
            peccata portaret. ideoque dicit propheta: cuius principium <lb/>
            super umerum eius, hoc est super corporis passionem <lb/>
            diuinitatis potestas uel crux supereminens corpori. posuit ergo<lb n="15"/>
            umerum incumbens aratro omnibus subeundis patiens contumeliis, <lb/>
            ita subiectus labori, ut uulneraretur propter iniquitates <lb/>
            nostras et infirmaretur propter peccata nostra. et factus <lb/>
            est uir agricola sciens terram suam bono seminare frumento <note type="margin"> F </note> <lb/>
            et fructiferas arbores alta radice plantare. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="7" unit="altchapter"/>  Daniudicabitpopulumsuumtaniquaiuunatribus <lb/>
            Istrahel. et factus est Dan ipsi serpens in uia <note type="margin"> 523 A </note> <lb/>
            sedens et\' in semita mordens calcaneum equi, et

<note type="footnote"> 2 Esai. 8, 4; 7, 16 5 Matth. 17. 3 18 Esai. 9, 6 21 Gen. <lb/>
            49, 16 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. ND</hi> eseiaa <hi rend="italic">B</hi> (a <hi rend="italic">s</hi>. e <hi rend="italic">alt.)</hi> ait <hi rend="italic">VWEPx</hi> 3 credit <lb/>
            <hi rend="italic">BPVOT1</hi> credet <hi rend="italic">P\'Px</hi> credidit <hi rend="italic">cet</hi>. 6 in eorum <hi rend="italic">VDT, fort. <lb/>
            recte</hi> 10 fertilis <hi rend="italic">li</hi> (is <hi rend="italic">ex</hi> es) 11 sexagensimos <hi rend="italic">B</hi> (n <hi rend="italic">eras.)</hi> sexagesiinos <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi> 12 unierum <hi rend="italic">BV</hi> humerum <hi rend="italic">P</hi> (h s. <hi rend="italic">11.)</hi> St\' (h <hi rend="italic">s. 1t. m2) cet</hi>. <lb/>
            subieciens <hi rend="italic">B</hi> (e <hi rend="italic">pr. ems.)</hi> 13 principjuip 51 (atus <hi rend="italic">m. ant. s</hi>. hnp) <lb/>
            principatus <hi rend="italic">D (in mg</hi>. t principium) <hi rend="italic">E</hi> (n <hi rend="italic">s. u.)</hi> 31x imperium <hi rend="italic">Px</hi> <lb/>
            14 umerum <hi rend="italic">B</hi> umeros <hi rend="italic">V</hi> humerys <hi rend="italic">P1 (V s</hi>. ųş) humerum <hi rend="italic">P</hi> (h s. <hi rend="italic">m.)</hi> 91\' <lb/>
            (h <hi rend="italic">s. u. m2) eet</hi>. 15 supposuit <hi rend="italic">UxE</hi> 1(5 umerutn <hi rend="italic">BV</hi> humerum <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            (h <hi rend="italic">s. u.) cet</hi>. contumeliis patiens <hi rend="italic">91 xE</hi> 19 uir <hi rend="italic">om. UxET\'</hi> seminare <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (i <hi rend="italic">ex</hi> e) seminare <hi rend="italic">P</hi> (a m2) 22 est orn. <hi rend="italic">WEO</hi> ipsi <hi rend="italic">B V</hi> <lb/>
            ipse 91\' (e <hi rend="italic">m2 ex</hi> i) <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="143"/>
            cadet eques retrorsum salutem expectans a domino. <lb/>
            simplex quidem intellectus hoc habet, quod etiam Dan tribus <lb/>
            iudicem dederit in Istrahel. etenim post Iesum Naue iudices <lb/>
            fuerunt plebis de diuersis tribubus. fuit autem et Samson de <lb/>
            tribu Dan et iudicauit uiginti annis. sed non hunc prophetia <lb n="5"/>
            significat, sed antichristum, qui futurus ex tribu Dan saeuus <lb/>
            iudex et tyrannus inmanis iudicabit populum. tamquam serpens <lb/>
            in uia sedens deicere temptabit eos qui uiam ambulent ueritatis, <note type="margin"> B </note> <lb/>
            supplantare cupiens ueritatem. hoc est enim mordere equi <lb/>
            calcaneum, ut ueneni suffusione equus saucius et uulneratus <lb n="10"/>
            dente serpentis leuet calcaneum suum, sicut Iuda proditor <lb/>
            temptatus a diabolo leuauit super dominum Iesum calcaneum <lb/>
            suum. ut deiceret equitem, qui se deiecit, ut omnes leuaret. <lb/>
            cecidit igitur non prostratus in faciem quasi dormitans, sed <lb/>
            retrorsum, ut a superioribus ad priora se extendens a domino <note type="margin"> C </note> <lb n="15"/>
            expectaret salutem; sciebat enim se resuscitandum et ideo <lb/>
            iacentem Adam expectabat erigere. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p> unde nos cum bene in uia <lb/>
            currimus, caueamus necubi serpens lateat in semita et subruat <lb/>
            uestigium equi, hoc est corporis nostri et deiciat subito equitem <lb/>
            dormientem. nam si uigilemus, cauere debemus aliquatenus <lb n="20"/>
            et morsus declinare serpentis. non ergo nos opprimat somnus <lb/>
            neglegentiae, somnus saeculi, non opprimat somnus diuitiarum, <note type="margin"> D </note> <lb/>
            ne et de nobis dicatur: obdormierunt somnum suum,

<note type="footnote"> 4 ludd. 13, 2; 15, 20 19 Philo Legg. alleg. II 25 (I 84, 41) <lb/>
            23 Psalm. LXXV 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 eques P (e <hi rend="italic">alt. ex</hi> u) 3 etenim <hi rend="italic">B</hi> (cnim <hi rend="italic">s</hi>. u. <hi rend="italic">m2)</hi> hiesum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            nane <hi rend="italic">s. U. P</hi> 4 tiib. <hi rend="italic">B</hi> tribubus <hi rend="italic">P</hi> (bu <hi rend="italic">IJr. s. u.)</hi> sanson <hi rend="italic">PxOT\'</hi> <lb/>
            5 <hi rend="italic">post</hi> iudicauit <hi rend="italic">add</hi>. centum <hi rend="italic">ND ieras. in U\'DT),</hi> isrl P\' sed <hi rend="italic">(corr</hi>. <lb/>
            et) P at P\' et <hi rend="italic">T (eras.)</hi> 6 antichristuin (ti <hi rend="italic">ex</hi> te) <hi rend="italic">B</hi> anticristum <lb/>
            <hi rend="italic">U\'P\'Px</hi> est ex <hi rend="italic">N\'VD</hi> est de <hi rend="italic">T</hi> 7 iudicabit (b <hi rend="italic">ex</hi> UI <hi rend="italic">B</hi> populurn <lb/>
            suum <hi rend="italic">ND</hi> 8 <hi rend="italic">post</hi> sedens <hi rend="italic">add</hi>. in seinita <hi rend="italic">T\'</hi> deicere P (c <hi rend="italic">ex</hi> ti <lb/>
            ambulent <hi rend="italic">BVPO et</hi> (-ant <hi rend="italic">m2)</hi> P9C ambulant <hi rend="italic">cet</hi>. 10 ueneni? P <lb/>
            <hi rend="italic">(g eras.)</hi> effusione equus et saucius <hi rend="italic">PT\'</hi> 11 sicut... calcaneum suum <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. sup. P</hi> iuda <hi rend="italic">BPVOTT\'</hi> iudas <hi rend="italic">cet</hi>. 12 diabulo <hi rend="italic">B</hi> super <lb/>
            dum ihm leuauit <hi rend="italic">N\'</hi> Iesum <hi rend="italic">om. YP\'</hi> 18 et P (v s. e <hi rend="italic">m2)</hi> ut <hi rend="italic">T\'</hi> <lb/>
            20 uigilainus 91\' (a <hi rend="italic">ex e tn2) UxE</hi> 22 diuitiarum somnus 91x 23 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. NVD</hi> somnium <hi rend="italic">BPU</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="144"/>
            et nihil inuenerunt omnes uiri diuitiarum. sed sunt <lb/>
            et equites dormientes, de quibus scriptum est: dormitauerunt <lb/>
            qui ascenderunt equos. si auaritia pectus tuum <lb/>
            uulneret, si libido inflammet, dormis eques, et ideo corpus <lb/>
            tuum, hoc est equum tuum non potes refrenare. uigila ergo,<lb n="5"/>
            ut etiamsi deiectus fueris, hoc est mortuus fueris, non <lb/>
            obdormias. qui enim obdormiunt somnum suum nihil inueniunt; <lb/>
            tu autem expecta salutem a domino, uenturam respice, ut <note type="margin"> E </note> <lb/>
            gratiam resurrectionis inuenias. dormiebat Iudas: denique <lb/>
            uerba Christi non audiebat. dormiebat ludas et quidem<lb n="10"/>
            somnum diuitiarum, qui mercedem de proditione quaerebat. <lb/>
            uidit eum dormientem diabolus et oppressum auaritiae somno <lb/>
            graui: misit se in cor eius, uulnerauit equum, deiecit equitem, <lb/>
            quem separauit a Christo. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p> hanc trib um benedixit Moyses dicens: <lb/>
            Dan catulus leonis et effugiet ex Basan, hoc est ex<note type="margin"> F </note> <lb n="15"/>
            confusione. unde secundum Graecum magis intellegere debemus, <lb/>
            ex quo Latinus transtulit, quod Dan ipse factus sit serpens <lb/>
            in uia sedens. Dan iudicium interpretatur, et ideo graue <lb/>
            periculum iudicii tribus ista subiit, cui serpens inlapsus <lb/>
            antichristus est, qui currentem suis sauciaret uenenis. sed<lb n="20"/>
            tamen ipsa tribus liberabitur a confusione, cum fuerit confessa <lb/>
            equitem resurgentem, qui ait: qui me confusus fuerit

<note type="footnote"> 2 Psalm. LXXV 7 11 Matth. 26, 15 13 Luc. 22, 3 15 Deut. <lb/>
            33. 22 16 cf. Origenes XII 1509 A <hi rend="italic">M</hi>. 18 Philo Legg. alleg. II <lb/>
            24 (I 84. 8) de agri cnlt. 21 (I 314, 52) de somniis II 5 (I 663, 40) <lb/>
            22 Matth. 10. 33 et 32 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 diuitiarum suarum <hi rend="italic">POT\'</hi> 4 inflammet <hi rend="italic">B</hi> (m <hi rend="italic">pr. s. u.)</hi> 14 di#cens P <lb/>
            19 iudicii periculum <hi rend="italic">ND</hi> 22 <hi rend="italic">sqq. haec verba eodem quo apud Matthaeum <lb/>
            22, 17 sq. ordine leguntur in NVD:</hi> qui me confessus fuerit c. <lb/>
            h. confitebor et ego ... qui est in caelis (in caelis eat <hi rend="italic">DT)</hi> . qui autem <lb/>
            me confusus (non confessus <hi rend="italic">DT)</hi> fuerit c. h. confundam et (et <hi rend="italic">om. DT1</hi> <lb/>
            ego... in caelis est (est in oaelis <hi rend="italic">V), verba</hi> qui autem me confusus <lb/>
            ... caelis est <hi rend="italic">Ux in mg. m2, contra in B ordine inuerso:</hi> qui me confusus <lb/>
            fuerit c. h. confundam et ego ... in caelis est. qui autem me confessus <lb/>
            fuerit c. h. confitebor et ego... in taelis est. <hi rend="italic">in P uerba</hi> qui me <lb/>
            confusus fuerit (fusus fuerit <hi rend="italic">in ras. m2)</hi> c. h. confundam... caelis est <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. inf. adscripta sunt ml. in P\' ceteris omissis haec leguntur:</hi> qui </note> <lb/>
             
<pb n="145"/>
            coram hominibus, confundam et ego eum coram <lb/>
            patre meo, qui caelis est. qui autem me confessus <lb/>
            fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum <lb/>
            coram patre meo, qui in caelis est. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="8" unit="altchapter"/>  Gad, temptatio temptabit eum, et ipse temptabit <note type="margin"> 524 A </note> <lb n="5"/>
            eos secus pedes. temptatio est congregatio et astutia <lb/>
            scribarum et sacerdotum, qui dominum Iesum de tributo <lb/>
            Caesaris et de Iohannis baptismate, ut docuit scriptura, temptabant, <lb/>
            quibus dominus Iesus in sua iustitia temptamentum <lb/>
            retorsit. secus pedes, hoc est continuo sine ulla <note type="margin"> B </note> deliberatione <lb n="10"/>
            referens, quo temptantes magis ipse concluderet. dicentibus <lb/>
            enim: in qua potestate haec facis? non ad quaesita <lb/>
            respondit, sed etiam ipse proposuit dicens: interrogabo uos <lb/>
            et ego unum uerbum. quod si dixeritis mihi, et ego uobis <lb/>
            dicam in qua potestate haec facio. iterum dicentibus: <lb n="15"/>
            licet tributum dare Caesari an non? ait: quid me temptatis, <lb/>
            hypocritae? ostendite mihi nomisma census. <lb/>
            et offerentes iterum interrogauit: cuius est imago et superscriptio? <lb/>
            dicunt ei: Caesaris. ibi igitur eos ligauit ipsorum <note type="margin"> C </note> <lb/>
            sermonibus, ipsorum obligatione constrinxit — tunc ait illis: <lb n="20"/>
            reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt <lb/>
            dei deo —, ut contra uerba sua uenire non possent. denique <lb/>
            mirati abierunt ab eo. sed non est mirum, si secus pedes <lb/>
            » respondebat, qui ante pedes uidebat. 
</p></div></div></body></text></TEI>