<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> quam praeclara in hoc mysteria, <lb/>
            quod sumens Ioseph filios suos, quos susceperat in Aegypto, <note type="margin">514 A </note> <lb/>
            Ephraem ad dexteram suam, ad sinistram autem Istrahel <lb/>
            patris sui, Manassem autem ad sinistram suam, ad dexteram <lb/>
            autem Istrahel, adplicuit eos ante patrem, extendens autem<lb n="5"/>
            Istrahel manum dexteram inposuit supra caput Ephraem, qui <lb/>
            erat iunior et stabat ad sinistram aui, et sinistram suam inposuit <lb/>
            supra Manassen, qui erat ad dexteram, et ita inmutatis <lb/>
            manibus benedixit eos! in quo et Ioseph naturae ordinem <note type="margin"> B </note> <lb/>
            seruauit, ut seniori filio plus deferret, sicut Isaac quoque in<lb n="10"/>
            Esau priorem filium benedictionem deferre cupiebat, sed <lb/>
            minorem filium in typo iunioris populi credidit praeferendum, <lb/>
            sicut erat ipse a matre praelatus. 
</p></div></div></body></text></TEI>