quam praeclara in hoc mysteria, quod sumens Ioseph filios suos, quos susceperat in Aegypto, 514 A Ephraem ad dexteram suam, ad sinistram autem Istrahel patris sui, Manassem autem ad sinistram suam, ad dexteram autem Istrahel, adplicuit eos ante patrem, extendens autem Istrahel manum dexteram inposuit supra caput Ephraem, qui erat iunior et stabat ad sinistram aui, et sinistram suam inposuit supra Manassen, qui erat ad dexteram, et ita inmutatis manibus benedixit eos! in quo et Ioseph naturae ordinem B seruauit, ut seniori filio plus deferret, sicut Isaac quoque in Esau priorem filium benedictionem deferre cupiebat, sed minorem filium in typo iunioris populi credidit praeferendum, sicut erat ipse a matre praelatus.