Et ipse est expectatio gentium. plus dixit quam si F dixisset: ipsum expectant gentes, quod omnis spes ecclesiae in ipso recumbat. ideo dicitur Moysi: solue calciamentum pedum tuorum, ne ipse sponsus ecclesiae crederetur, qui dux plebis eligebatur. ideo soluit calciamentum suum Iesus Naue, ut uenturo tanti muneris gratiam et ipse seruaret. ideo dicit Iohannes: post me uenit uir, cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamenti eius, ideo dicit: qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet, hoc 7 Gen. 49, 10 9 in Lucam III 41 21 Exod. 3, 5 28 Iosue 5, 15 (16) 25 Ioh. 1, 27 27 Ioh. 3, 29 5 indigebit P auxilio DT 7 et ideo jVD 10 habito P (0 m2 ex u) 12 negarunt BPVPxOT\' negauerunt ctt . 13 in uelP uel in T\' 20 omnis B (i ex e) 21 moysi B (0 8. u.) m..si P (oy m2 s. ras. . is ut uidetur eras.) 24 tanti in ras. B 26 calciamentorum 51x 28 eum et gaudio N\' est: ipse est solus uir ecclesiae, hic est expectatio gentium, huic deferentes copulam gratiae nuptialis calciamentum suum soluerunt prophetae. hic sponsus est, ego sponsi amicus: gaudeo, quia uenit, quia uocem audio nuptialem, quia iam non dura peccatorum supplicia, dura legis tormenta, sed remissionem criminum, uocem laetitiae, sonum iucunditatis, exultationem festi nuptialis audimus. hic est ille alligans ad uitem asinum suum et cilicio pullum asinae suae, B ut feruorem spiritus sancti congregatio habeat nationum ante remissa et neglegens, set iam deuota per Christum et uiti illi perpetuae, hoc est domino Iesu, qui ait: ego sum uitis, pater meus agricola, uelut fructuosi palmitis quibusdam inexsolubilis fidei uinculis alligemur. hoc est illud mysterium, quod pullum asinae solui iussit in euangelio et ipse dominus Iesus sedit eum, ut alligatus ad uitem perpetua sanctorum suauitate requiesceret.