tamen prophetiae huic etiam gratiam D uidetur benedictionis adiungere. nam et ad primogenitum Ruben dicendo: nonefferuescasut aqua peccatum statuit, quia aqua mundare magis delicta mentesque nostras ab omni solet uitiorum feruore reuocare, et iterum dicendo ad Symeon et Leui: diuidam uos in Iacob et dispergam in Istrahel ostendit gentium congregatione redimendos; percusso enim pastore grex ille dispersus est, qui fuerat ante conlectus, ut qui non erat introiret et sic omnis Istrahel saluus fieret. E et maxime propter tribum Leui debemus hoc credere, quia ex ea tribu dominus Iesus uidetur secundum corporis susceptionem genus ducere. ex qua tribu sunt sacerdotes Leui et Nathan, quos sanctus Lucas in euangelii libro, quem ipse scripsit, inter maiores domini conputauit. sacerdos enim patris et princeps omnium sacerdotum, sicut scriptum est: tu es sacerdos in aeternum, sacerdotalis originis successionem debuit uindicare.