<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p> tamen prophetiae huic etiam gratiam <note type="margin"> D </note> <lb/>
            uidetur benedictionis adiungere. nam et ad primogenitum <lb/>
            Ruben dicendo: nonefferuescasut aqua peccatum statuit, <lb/>
            quia aqua mundare magis delicta mentesque nostras ab omni <lb/>
            solet uitiorum feruore reuocare, et iterum dicendo ad Symeon<lb n="5"/>
            et Leui: diuidam uos in Iacob et dispergam in <lb/>
            Istrahel ostendit gentium congregatione redimendos; percusso <lb/>
            enim pastore grex ille dispersus est, qui fuerat ante conlectus, <lb/>
            ut qui non erat introiret et sic omnis Istrahel saluus fieret. <note type="margin"> E </note> <lb/>
            et maxime propter tribum Leui debemus hoc credere, quia<lb n="10"/>
            ex ea tribu dominus Iesus uidetur secundum corporis susceptionem <lb/>
            genus ducere. ex qua tribu sunt sacerdotes Leui et <lb/>
            Nathan, quos sanctus Lucas in euangelii libro, quem ipse <lb/>
            scripsit, inter maiores domini conputauit. sacerdos enim patris <lb/>
            et princeps omnium sacerdotum, sicut scriptum est: tu es<lb n="15"/>
            sacerdos in aeternum, sacerdotalis originis successionem <lb/>
            debuit uindicare. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> unde et Moyses benedixit hanc tribum dicens: <note type="margin"> F </note> <lb/>
            date Leui sortem suffragii sui et ueritatem eius <lb/>
            uiro sancto. benedixit Moyses etiam tribum Ruben, sicut <lb/>
            habes scriptum: uiuat Ruben et non moriatur et sit<lb n="20"/>
            multus in numero. neque enim benedixisset, si secundum <lb/>
            patriarchae sententiam benedictionis scisset indignos. certe <lb/>
            quod strictim ille praeteriit iste conpleuit.

<note type="footnote"> 3 Gen. 49, 4 6 Gen. 49, 7 7 Matth. 26, 31 9 Rom. 11, 26 <lb/>
            12 Lue. 3, 29 et 31 15 Psalm. CVIIII 4 18 Deut. 33, 8 20 Deut. 33, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 gratiam 8. <hi rend="italic">u. P, om. V</hi> uidetur etiam gratiam 91x etiam uidetur <lb/>
            gratiam <hi rend="italic">E</hi> 2 et\'s. <hi rend="italic">u. D, om. T</hi> 3 dicendo <hi rend="italic">B</hi> (0 <hi rend="italic">ex</hi> um) efferuescasut <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (su <hi rend="italic">8. u.)</hi> efferuescat 2T efferueas ut <hi rend="italic">UxEO</hi> efferueas sicut <lb/>
            <hi rend="italic">VD</hi> 4 delicta (i <hi rend="italic">ex</hi> e) menteequae (te <hi rend="italic">ex ti) B</hi> 5 simeon <hi rend="italic">BPx</hi> <lb/>
            9 <hi rend="italic">fort</hi>. non &lt;in eo&gt; omnis <hi rend="italic">B</hi> (i <hi rend="italic">ex</hi> e; 13 natham <hi rend="italic">BPx et ml P</hi> <lb/>
            leuite et nathinnei <hi rend="italic">P m2 T\'</hi> leuitg et nathanei <hi rend="italic">P</hi> (tha <hi rend="italic">ex</hi> thi) <hi rend="italic">0</hi> (in <lb/>
            i X <lb/>
            8. a <hi rend="italic">alt.)</hi> euangelii 91\' (i <hi rend="italic">alt. a. u. m2)</hi> 14 conposuit <hi rend="italic">B (in mg</hi>. conp <lb/>
            <hi rend="italic">reliquis cum margine abseisis)</hi> conputauit (t <hi rend="italic">alt. s. u. m2)</hi> couposuit <lb/>
            <hi rend="italic">(exp. m2) P</hi> 18 suffragii eius <hi rend="italic">N\'</hi> 19 etiam moyses <hi rend="italic">N\'</hi> 22 sententiam <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (ten 8. <hi rend="italic">u.)</hi> benedictionis <hi rend="italic">scripsi</hi> benedictiones (s <hi rend="italic">eras.)</hi> <lb/>
            BW benedictione <hi rend="italic">cet</hi>. </note> 
<pb n="133"/>
            
</p><p rend="script"><milestone n="4" unit="altchapter"/> Et quia per admixtionem generis Iuda et Leui tribus iunctae <note type="margin"> 518 A </note> <lb/>
            sunt, ideo Matthaeus ex tribu Iuda discribit eius familiam. 
</p></div></div></body></text></TEI>