<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> sed in hoc quoque errant Iudaei. isti enim <lb/>
            causas doloris sui praestiterant patri adserentes se in illa licet<note type="margin"> E </note> <lb n="10"/>
            aetate iuuenili uindices laesae fuisse pietatis et uiolatae casas <lb/>
            ultores. quod utique sanctus &lt;Iacob&gt; condemnare non poterat, <lb/>
            quia non passi sunt inultam sororem suam loco esse meretricis, <lb/>
            quae et uirginitatem amiserat et uindictae solacium non habebat, <lb/>
            maxime cum ipse sic factum probauerit, ut &lt;cum&gt; Sicimam <lb n="15"/>
            possideret, in morte donaret eam filio suo dilectissimo Ioseph <lb/>
            dicens ad eum: do tibi Sicimam praecipuam super <lb/>
            omnes fratres tuos. quam accepi de manibus <note type="margin"> F </note> Amorraeorum <lb/>
            in machaera mea et arcu. quod factum negari <lb/>
            non potest, interpretari tamen possumus per Sicimam umeros<lb n="20"/>
            significari, per umeros opera. heredem ergo bonorum operum <lb/>
            sanctum Ioseph prae ceteris elegit, cuius opera fratres aequare <lb/>
            non poterant. 
</p></div></div></body></text></TEI>