sed in hoc quoque errant Iudaei. isti enim causas doloris sui praestiterant patri adserentes se in illa licet E aetate iuuenili uindices laesae fuisse pietatis et uiolatae casas ultores. quod utique sanctus condemnare non poterat, quia non passi sunt inultam sororem suam loco esse meretricis, quae et uirginitatem amiserat et uindictae solacium non habebat, maxime cum ipse sic factum probauerit, ut Sicimam possideret, in morte donaret eam filio suo dilectissimo Ioseph dicens ad eum: do tibi Sicimam praecipuam super omnes fratres tuos. quam accepi de manibus F Amorraeorum in machaera mea et arcu. quod factum negari non potest, interpretari tamen possumus per Sicimam umeros significari, per umeros opera. heredem ergo bonorum operum sanctum Ioseph prae ceteris elegit, cuius opera fratres aequare non poterant.