<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="3" unit="altchapter"/>  Contestatur iustus et abdicat posteritatem, quae patrium <note type="margin"> B </note> <lb/>
            non seruaret adfectum, et quia praeuidit flagitium, perhorrescit <lb/>
            consilii contagium. in consilium inquit eorum non ueniat <lb/>
            animameaetin congregationem eorum non <note type="margin"> C </note> contendant <lb/>
            uiscera mea, quoniam in ira sua occiderunt <lb n="20"/>
            hominem et in cupiditate sua subneruauerunt <lb/>
            taurum. quod dicit de filiis quidem dicit Symeon et Leui. <lb/>
            sed eorum nomine tribus signat, quae appellatione simili <lb/>
            uocabantur. quam interpretationem pulcherrimam deriuant <lb/>
            Iudaei et arbitrantur quia propterea arguat filios Iacob, quia <lb n="25"/>
            propter stuprum sororis Sicimitas isti duo prae ceteris fratribus

<note type="footnote"> 18 Gen. 49, 6 22 Gen. 49, 5 25 Gen. 34, 13 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 qua <hi rend="italic">P</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> o) uelut in quo <hi rend="italic">extra u. P</hi> 3 requiescant <hi rend="italic">T</hi> ! qui <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> sci) <hi rend="italic">DO</hi> 5 esse <hi rend="italic">om. PP\'T\'</hi> 6 durae ceruicis <hi rend="italic">N\'VP\'D</hi> 7 tam <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> et <hi rend="italic">om. NIV</hi>. s. <hi rend="italic">u. T (m2) D</hi> 12 caifa <hi rend="italic">BV</hi> caypha <hi rend="italic">U\'P\'EOT\'</hi> <lb/>
            14 principatum <hi rend="italic">OT\'</hi> 17 <hi rend="italic">fort</hi>. seruarit 19 conpregatione <hi rend="italic">NVD</hi> <lb/>
            21 homines <hi rend="italic">U\'UxVD</hi> 22 simeon <hi rend="italic">BplO</hi> leuui <hi rend="italic">B</hi> 23 significat <lb/>
            <hi rend="italic">P\'DT</hi> eignatur 21\' (ur <hi rend="italic">postea add.) WE</hi> 24 uocabatur U\' (atur <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            antur) <hi rend="italic">WE</hi> 25 et <hi rend="italic">scripsi</hi> ut <hi rend="italic">libri</hi> arbitrantur <hi rend="italic">B</hi> (e 8. 9 <hi rend="italic">alt.) N\'</hi> <lb/>
            arbitrentur <hi rend="italic">cet</hi>. 26 aichimitas <hi rend="italic">P</hi> (h 8. <hi rend="italic">u) PxJT\'</hi> isti <hi rend="italic">B</hi> (i <hi rend="italic">pr. s. u.)</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXII Ambr. pars 2. </note>

<note type="footnote"> 9 </note> <lb/>
             
<pb n="130"/>
            ultum ire cupientes simulauerunt cum ipsis inire uelle se <lb/>
            gratiam et ideo circumcidi eos oportere suaserunt, ut religione <note type="margin"> D </note> <lb/>
            concordi pax inter eos et recipiendae adfinitatis societas <lb/>
            firmaretur. sed circumcisos adorsi recentibus adhuc uulneribus <lb/>
            et inualidis uiribus, quas dolor soluerat, fractos die superueniente<lb n="5"/>
            tertio necauerunt. ideo et fortasse isti duo ultores <lb/>
            prae ceteris, quia scribarum et sacerdotum auctores sunt; <lb/>
            nulli enim magis quam sapientes et sacerdotes debent castimoniam <lb/>
            uindicare. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> sed in hoc quoque errant Iudaei. isti enim <lb/>
            causas doloris sui praestiterant patri adserentes se in illa licet<note type="margin"> E </note> <lb n="10"/>
            aetate iuuenili uindices laesae fuisse pietatis et uiolatae casas <lb/>
            ultores. quod utique sanctus &lt;Iacob&gt; condemnare non poterat, <lb/>
            quia non passi sunt inultam sororem suam loco esse meretricis, <lb/>
            quae et uirginitatem amiserat et uindictae solacium non habebat, <lb/>
            maxime cum ipse sic factum probauerit, ut &lt;cum&gt; Sicimam <lb n="15"/>
            possideret, in morte donaret eam filio suo dilectissimo Ioseph <lb/>
            dicens ad eum: do tibi Sicimam praecipuam super <lb/>
            omnes fratres tuos. quam accepi de manibus <note type="margin"> F </note> Amorraeorum <lb/>
            in machaera mea et arcu. quod factum negari <lb/>
            non potest, interpretari tamen possumus per Sicimam umeros<lb n="20"/>
            significari, per umeros opera. heredem ergo bonorum operum <lb/>
            sanctum Ioseph prae ceteris elegit, cuius opera fratres aequare <lb/>
            non poterant. 
</p></div></div></body></text></TEI>