<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="1" unit="altchapter"/>  Primum omnium quantam discimus parentibus referre reue- I <note type="margin"> 513 A </note> <lb/>
            rentiam, cum legimus quoniam qui benedicebatur a patre <note type="margin"> B </note> <lb/>
            benedictus erat et qui maledicebatur maledictus erat! ideo <lb/>
            hanc parentibus gratiam donauit deus, ut filiorum pietas <lb/>
            prouocetur. praerogatiua igitur parentum disciplina est filiorum. <lb n="5"/>
            honora ergo patrem, ut benedicat te. honoret patrem pius <lb/>
            propter gratiam, ingratus pro timore. etsi pauper est pater <lb/>
            et non habet diuitiarum copias, quas relinquat filiis, habet <note type="margin"> C </note> <lb/>
            tamen ultimae benedictionis hereditatem, qua sanctificationis <lb/>
            opes successoribus largiatur. et multo plus est beatum quam <lb n="10"/>
            diuitem fieri. 
</p></div></div></body></text></TEI>